Lava
E Vicipaedia
Lāva (-ae, f.) sive rhyax (-ācis, m.) (Graece: ῥύαξ) est massa ardens saxorum liquifactorum quam evomit mons ignifer erumpens. Lava, cum prima ex sipunculo vulcanico exsudatur, est liquida maximi caloris: inter 700°C et 1200°C (1300°F et 2200°F) esse solet. Cum lava sit centies millies aqua viscosior, saxum viscosum potest multa milia passuum defluere priusquam refrigeat et congelascat. Lava sub terra subsidens magma nominatur. Lava solida est saxum igneosum. "Efluxus lavicus" solet potius formationem saxi solidi indicare quam liquidae lavae, quae "efluxus lavicus activus" nominatur.
[recensere] De Nomine
Vox lava dialecto Neapolitanae pertinet, in qua sensu stricto significat rivulus aquae quem praebet mons post imbrem. Probabilitem fontem habet in verbo Latino labes, nam talis aqua de monte labitur. Sensu moderno primus hanc locutionem adhibuit Franciscus Seraus, Vesuvium inter 14 Maii et 4 Iunii 1737 erumpentem describens: narravit enim fluxum igniferae lavae per faciem montis delapsum esse.
[recensere] Loci
- Egger, Carolus. 1986. Sermo Latinus Hodiernus, in capitulo "Aetna Ignium Rivos Evomens Vix Potest Domari," pp. 48–49: "Saxa liquefacta, torrentis instar devoluta,—lava vulgo appellantur videturque hoc verbum origine Neapolitanum in Latinum recipi posse ne res per longiusculam circuitionem significetur—everterunt, destruxerunt deversoriola montana. . . ."