Archiepiscopus
E Vicipaedia
Archiepiscopus episcopus est ecclesiae catholicae, qui certam partem ecclesiae, Provinciam Ecclesiasticam vocatam, in comunitate cum papa regit. Metropolita, qui est archiepiscopus dioecesis qui praeficitur Provinciae Ecclesiasticae praeest; quod officium cum sede episcopali, a Romano Pontifice determinata aut probata, coniunctum est.
Primis in temporibus quaeque civitas habuit antistitem proprium custodem. Hic custos secundum verbum graecum episkopos (=custos) nominabatur.
Tempore Imperii Romani episcopus pascit christianos civitatis cuiusdam. Cum ecclesia creverit civitates provinciarum connexae sunt et in metropolibus episcopi archiepiscopi nominati sunt.
Crux Archiepiscopalis (duabus trabibus) et Pallium insignia archiepiscopi sunt. Pallium insignium est quod recordatur communionem cum Petri apostoli successore. Archiepiscopus Metroplitanus, ad normam legum liturgicarum, pallio utti potest intra quamlibet ecclesiam provinciae ecclesiasticae cui praeest, minime vero extra eandem, ne accedente quidem Episcopi Dioecesani assensu.
Patriarchae et Primatis tituli, praeter praerrogativam honoris, nullam in Ecclesia Latina secumfert regiminis potestatem, nisi de aliquibus ex privilegio apostolico aut probata consuetudine aliud constet.
[recensere] Archiepiscopi
- Adalbertus archiepiscopus Hammaburgensis, vide Adamus Bremensis
- Ricardus Scrope
- Dermitius Martin