Imperium Romanum
E Vicipaedia
Imperium Romanum fuit res publica antiqua cuius caput erat urbs maxima Roma et quae tempore maximae suae potestatis a Britannia usque ad Mesopotamiam extensa est. Ab Augusto Caesare imperium Romanum sic institutum est, ut res publica uni principi soli gubernanda mandaretur.
Imperium Romanum tamquam totius orbis terrarum vel saltem eius orbis terrarum partis, quam totius mundi instar esse antiqui existimaverunt, dominatum obtinuit usque ad aetatem migrationum populorum et gentium, quo tempore in duas partes divisum, ubi ad occidentem solem vergebat, interiit, ubi ad orientem solem spectabat, per medium quod dicitur aevum remansit.
Nationis sententia: Senatus Populusque Romanus |
|
Lingua | Latina et Graeca Antiqua |
Caput | Roma |
Summus honor | Caesaris |
Legislatura | apud Caesarem |
Area |
omnis tricies circiter et quinquies centena milia chilometrorum quadratorum. |
Hominum multitudo - |
omnium ad trecenties centena milia fuisse aestimatur |
Quo die principatus conditus sit | a.d.IV.Non.Sept., 31 a.C.n. |
Caesar primus | Caesar Augustus (ab anno a.Chr.n. 27. ad annum p.Chr.n. 14.) |
Superior status civitatis | Res publica libera |
Haeredes | Imperium Byzantinum, Sanctum Imperium Romanum Nationis Germanicae |
Moneta | Aureus, Denarius, Sestertius, As |
Circulus temporalis | UTC +0 ad +4 |
Index |
[recensere] Historia
[recensere] Augustus Caesar
Regno Octaviani Augusti (27 a.C.n.–14 p.C.n) stabilitas civilis reversa est Romae. Augustus numquam iuste rem publicam terminavit, sed se dicebat eius reditum exspectare. Auctoritas imperatoris e coniunctione potestatis honorum et civilium et militarium facta est, praecipue Consulis, tribuni plebis ac pontificis maximi. Augustus etiam Imperator et pater patriae appellatus est, et privilegia senatorum et nomen principis senatus tenebat, semper se appellans primus inter pares.
Augustus multa iura administrationem emendantia intulit. Patricios corruptos e officiis amovit et administratores sollertes ab equitibus institutit (inter alios Pontium Pilatum), et in locum publicanorum etiam corruptorum vestigalia exigens magistratos civiles subsitutit. Augustus etiam religionem et mores Romanae mutavit. Iura usurpavit quae matrimonio procreationeque faveant (uxorem liberisque carentibus vestigal imposuit) et scelera sexualia vetavit. Moribus simplicibus rusticisque favebat et virtutibus domesticis et pietati. Roma 53 templa refecit ritusque eorum neglectos restauravit.
[recensere] Imperatores Iulii et Claudii
Successor Augusti, Tiberius (14–37), dux fuit efficax et administrator, qui tempore extremo suae principatus ad villam suam Capreanam recedit, imperium praefecto praetorium Lucio Aelio Seiano tradens.
Filius fratris Tiberii Gaius, appellatus Caligula (37–14), fuit successor eius, qui initio bene erat amatus, quod vestigalia tollit et ludos circensesque habebat, sed mox sese tyrannum ostendit. Senatores interficiebat ut uxores possessionesque capiat, amicos pueritiae gubernatores nominabat, se sicut Iovem venerari iussit, et—apud Suetonium—equo suo Incitato honorem consulis dare volebat. Denique a coniuratoribus necatus est.
Post Caligulae mortem nonnulli rem publicam restaurare volebant, sed praetoriani Senatum imperatorem novum accipere impulerunt, Claudium (41–51). Claudius prudenter regnabat, sed uxor eius Agrippina veneno eum interfecit ut filius Nero (54–68) imperium recipiat. Ille Christianos insectabatur, et eos incendii Romae anni 64 accusavit. Imperite regnabat et seditiones contra eum ortae sunt. Roma inimicis capta fugans se interfecit.
Mors Neronis bellum civile effecit, inter quam milites Romani ordine quattuor imperatores designaverunt, Galbam, Othonem, Vitellium et Vespasianum, quam ob rem annus 69 annus quattuor imperatorum appellatur. Hoc rem publicam redarguit: imperium Caesaris exercitu vincebatur.
[recensere] Imperatores Flavii et Antonini
Victor anni quattuor imperatorum, Vespasianus (69-79) dux exercitus in oriente fuerat, et Imperator designatus est cum bellum Iudaicum gereret. Novos senatores e terris extra Italiae finibus et duces fideles designavit , et novam domum regnatricem constitutit: Flaviam. Fiscum replevit, et post mortem eius filius Titus. Quamquam regnum eius brevis fuit (79–81), bonum Romani recordati sunt, at successor et frater eius Domitianus tyrannus aestimabatur, etiam multae victoriae militares famam eius meliorem facere non potuerunt. Domitianus munitiones a Rheno usque ad Danuvium munitiones struit. Senatui non fidens apparatum terroris speculationisque amplificavit, sed denique coniuratione interfectus est.
Senatus Nervae (96-98) imperium dedit, qui gubernatorem honoratum Germaniae adoptavit Traianum (98-117); sic domus regnatrix Antonina facta est. Traianus primus imperator extra Romam (in Hispania) natus fuit, dux eminens qui nonnullas provincias novas cepit: Daciam, Armeniam, Arabiam, et Mesopotamiam. Propter facultatem administrandi consiliaque prudentia unus ex optimis imperatoribus aestimatur. Instituta etiam auxilii communis creavit, inter alios distributio cibi pueris pauperibus. Traiano imperatore terrae Romae ab Arabia et Aegypto usque ad Scotiam et ab Mauretania usque ad Dacia: hae erant fines imperii anno 117.
Cognatus Traiani et successor Hadrianus (117-138) erat peregrinator inexorabilis amatorque cultus Graeci. Regnum incipit copias Romanas e Armenia et Mesopotamia retrahens, sustentatio quorum erat pretiosissima. Administrationem emendavit et vias munitionesque plures struit, inter alias clarum Murum Hadriani in Britannia. Post eum recepit imperium Antoninus Pius (138-161), cuius regnum tranquillissimum optima aetas Imperii dicitur. Successor eius Marcus Aurelius (161-180) magna parte regni cum gentibus Germaniae bellum gerere debuit qui iam in fines imperii progredebantur. Bellum non gerens studium philosophie se dedebat, et fuit auctor maximi operis Stoici - Disputationes.
Rerum gestarum scriptores hos quinque imperatores (Nervam, Traianum, Hadrianum, Antoninum Pium et Marcum Aurelium) "bonos" appellant. Filium autem et successorem Commodum (180-192) sic appellari vix potest. Commodo mortuo (vel, id quod veri simile est, interfecto) praetoriani de salute rei publicae desperati auctionem habuerunt ipsius imperii. Mox legiones etiam potestatem capere volebant, et coepit bellum civile rem Romanam vastaturum.
[recensere] Imperatores milites
Bello civile perfecto imperium cepit Septimius Severus (193-211), dux Lybicus exercitus Danuvii. Maxima parte regni sua pugnas in limites imperii exardescentes extinguere debebat. Senatui non fidebat, quam ob rem senatoribus honores militares ademit. Etiam praetorianis non fidebat, et custodiam praetorianam dissolvit. Constante stipendio instituto et disciplina relaxata fidem exercitus confirmavit—militibus permisit nuberi, et agros locaque in castra extra urbem dedit. Militibus etiam nonnulla pensa administrationis commisit, inter alia vestigalium exactio. Haec emendationes tamen nationem infirmiorem non fortiorem fecerunt, et quinque eius successores interfecti sunt quamquam exercitu placabatur. Severi successor Caracalla iura civium Romanum hominibus liberis omnium provinciarum anno 212 dedit. Regnum generis Severorum anno 235 Alexandro Severo interfecto.
Exercitus nunc se putabat vicarium populi Romani et fontem et originem imperii. A 235 ad 284 milites circa viginti imperatores designaverunt qui Romam cepi potuerunt et circa triginta qui non ceperunt urbem. Modo unus ex his morte naturale obiit - ceteri sunt interfecti. Propter instabilitatem regni oeconomia Romana dilapsa est: magistratus summa tributa ad exercitus sustinendos postulabant, et agricolae pauperes servos in latifundiis vel fures fiebant. Interea terras derelictas Germani Rhenum et Danuvium transeuntes capiebant; Sassanides limites orientales imperii fregerunt; et Palmyra se nationem sui potentem declaravit. Anarchia et desuetudo viarum commercium sisterunt. Pecunia pretium perdidit (nummi anni 270 unam partem ex centum argenti habebant), et homines permutatione mercium uti coeperunt. Magistratus nunc non pecuniam sed merces exigebant, e.g. cibum vel arma. Paupertate etiam eruditio cultus ludi festaque minuebantur. Aureliano imperatore Romae, quae multis annis ultra moenia IV saeculo a.C.n extensa erat, nova moenia structa sunt - indicium infirmitatis imperii.
[recensere] Correctiones Diocletiani et Constantini
Decade septima III saeculi salus oeconomica militarisque imperii convalescebat. Stabilitatem politicam retulit Diocletianus, (284-305). Se aestimans omnia officia explere solum non posse Maximillianum etiam dabit imperium ut provincias occidentales regnat. Mox uterque imperator (augustus) adiutorem (Caesarem) recepit. Regnum quattuor Caesarum a Diocletiano institutum ex Graeca tetrarchia appellatur. Anno 305 Diocletianus se abdicavit imperiumque Caesari suo dedit, sed translatio imperii tranquilla non fuit, et coorta est bellum civile. Fuit victor Constantinus, qui anno 312 occidentalem annoque 324 partem imperii cepit.
Regnis Diocletiani et Constantini imperium mutata est. Exercitus est amplificatus divisusque in partes duas: limitaneos, qui fines defendebant, et comitatenses, exercitum agilem castrensem. Stabilitas communis revenit, sed cum ea instituta nova administrationis segnia et corrupta, et plures agricolae pauperes servi fiebant. Etiam religio imperii mutabatur: religio Christiana fiebat popularior, et Constantinus moriens Christianus factus est, et omnes imperatores sequentes Christiani erant, prater Iulianum Apostatam, ultimum paganum imperatorem. Anno 392 Theodosius I religionem publicam Christianam dixit, et omnes aliae vetatae sunt.
[recensere] Exitum imperii occidentalis
Anno 330 Constantinus caput imperii ad Byzantium transtulit antiquam coloniam Graecam, quam Constantinopolim nominatam tamquam Romam alteram iterum condidit. Anno 395, imperium tandem divisum est in partes ad occidentem et ad orientem solem vergentes, cuius Mediolanum et postea Ravenna hic capita erant, illic Constantinopolis. Imperium autem occidentale mox interiit. Multae enim gentes Germanicae in fines imperii invaserunt. Anno 410, Visigothi Romam ceperunt, ut quae urbs octingentos annos incolumis steterat, ea diriperetur. Eodem anno Honorius Augustus (qui ab anno 395 ad annum 423 regnavit) Britanniam praesidiis privavit, ita ut mox illa provincia a Saxonibus occuparetur. Postea imperio vix ulla victoria fuit, licet anno 451 Romani cum quibusdam gentibus Germanicis foederatis incursionem Hunnorum ducisque eius populi Attilae in Galliam factam repellerent. Post quattuor autem annos Vandali, qui in Africa septentrionali consederant, Romam ipsam exspoliaverunt. Denique anno 476 imperium Romanum perditum est, cum dux ex populo Germanorum natus Odoacer Romulo Augustulo principe regno depulso regem Italiae se declaravit.
In partibus orientalibus saeculum V tranquillius fuit: Hunni quidem Gothique regiones Europaeas vastaverunt, sed Asia et Aegyptus et Syria intacta manserunt. Imperium Romanum Orientale, postea Byzantinum appellatum, Occidentali mille annis supervixit.
In medio quod dicitur aevo sane Sacrum Imperium restitutum est, quod postea Sacrum Imperium Romanum et saeculis XV et XVI Sacrum Imperium Romanum nationis Germanicae nominatum anno denique 1815 extinctum est.
[recensere] Provinciae
- Achaea
- Aegyptus
- Africa Proconsularis
- Armenia
- Armorica
- Baetica
- Belgica
- Bithynia
- Britannia
- Cyrenaica
- Dacia
- Gallia Cisalpina
- Gallia Lugdunensis
- Gallia Narbonensis
- Germania Inferior
- Germania Superior
- Hispania Tarraconensis
- Illyricum vel Illyria
- Italia
- Lusitania
- Macedonia
- Mauretania
- Moesia
- Noricum
- Pamphylia et Cilicia
- Pannonia
- Pons
- Rhaetia
- Sarmatia
- Syria et Coele
- Thracia
[recensere] Vide etiam
- Res publica
- Imperium Romanum Orientale
- Imperatores Romani
- Sacrum Romanum Imperium medii aevi
- Pax Romana
[recensere] Nexus externus
Vicimedia Communia plura habent quae ad Imperium Romanum spectant. |
- The Roman Law Library (Yves Lassard, Alexandr Koptev).
Provinciae Romanae | ||
---|---|---|
Achaea | Aegyptus| Alpes Cottiae | Alpes Graiae | Alpes Maritimae | Aquitania | Arabia | Armenia | Baetica| Bithynia | Britannia | Corsica et Sardinia | Cyrenaica | Dacia | Galatia | Gallia Belgica| Gallia Cisalpina | Gallia Lugdunensis | Gallia Narbonensis | Germania Inferior | Germania Superior | Hispania Tarraconensis | Illyricum | Italia | Lusitania| Macedonia| Mauretania | Moesia | Noricum | Palaestina | Pamphylia et Cilicia | Pannonia | Phrygia| Raetia | Sarmatia | Syria et Coele-Syria| Thracia |