Barchochebas
E Vicipaedia
Simon Barchōchĕbas seu Barcochebas erat dux militaris Iudaeorum qui Bellum Iudaicum Alterum in Imperium Romanum anno 132 intulit, Israelem autonomum breve condiens quem "Principis" seu "Praesidis" titulo regebat usque ad annum 135 superantibus Romanis post bellum duorum annorum. Natus nomine �im`on bar-Koziba nomen accepit bar-Kokhva' "Filii Stellae", versui Biblico alludens Num. 24:17 "orietur stella ex Iacob", a Rabbino Aciba qui eum credebat esse Messiam. Sunt autem qui credunt nomen bar-Koziba etiam esse titulum sed ab inimicis datum, "Filium Fraudatoris" significantem.
[recensere] Bellum Iudaicum Alterum
Cum Bellum Iudaicum Primum in provinciis orientalibus Imperii Romani defuisset, partibus Barechochbae nulla provincia favebat nisi ipsa Iudaea. Insurrectio sua cum feliciter incepisset, denique crudeliter et magna vi ab Imperatore Hadriano supressa est, Barchocheba et copiis suis decertatione ultima depositis apud Betthera, castra robusta, Hierosolymis haud longe distantia, et supplicio affectis, inter quem numerum erat Aciba.
Erat autem victoria damnosa, et tot ex Romanis quoque in eo bello periere, ut Hadrianus, cum scriberet ad Senatum, non est usus illo exordio quo uti Imperatores consueverunt, Si vos liberique vestri valetis bene est, ego quidem et exercitus valemus. Barchocheba devicto Hierosolyma deruta sunt, quibus Iudaei eiecti sunt, et urbs nova Romana, Aelia Capitolina, condita est in loco eorum. Hadrianus nomen provinciae mutavit a Iudaea in Syriam Palaestinam.
Annis reccentibus, multa nova intelleguntur ex epistulis collatis, nonnullis ab ipso Barchocheba scriptis, in cavernis super Asphaltiten Lacum inventis, quae nunc in Museo Israelensi inventiuntur.