Cerberus
E Vicipaedia

Cerberus (-i, m.; Graece: Κέρβερος) est monstrum, filius Typhonis Echidnaeque, canis immanis trium capitum (50 secundum Hesiodum, 100 autem Horatium), qui portam taenariam custodiebat. Collum eius horrebat serpentibus qui venenum continebant. Custos inferorum ante antrum Stygis (flumen in Orco) vigilabat. Non impediebat mortales quin inirent, sed exire non passus est. Qui cum Cerbero certare audebant, tametsi iam mortui sunt, sine misericordia a Cerbero dilacerabantur. Cerberus tamen domitus est a Psyche, Orpheo, Hercule. Deus Pluto (deus), rex inferorum dominusque Cerberi, cum Cerbero saepe depingitur.
[recensere] Fontes
Homeri Ilias 8.366-368
Hesiodi Theogonia 310-312, 769-774
Apollodorus 2.5.12
Ovidii Metamorphoses 7.408-419, 10.65-67
![]() |
Haec stipula ad religionem vel ad mythologiam spectat. Amplifica si possis. |