Metamorphoses
E Vicipaedia
Ovidius Metamorphoseon Libros appellavit ipse 'carmen perpetuum'. Etenim sic incipit Liber Primus:
In nova fert animus mutatas dicere formas
corpora. Di, coeptis, nam vos mutastis et illas,
adspirate meis primaque ab origine mundi
ad mea perpetuum deducite tempora carmen.
Libris his erant ostendendi universus mundus orbisque terrarum, omniaque quaecumque in iis sunt. Et si hic non est fortasse finis primus librorum, bene ostendit quid in iis narretur. Proprium librorum horum est omnes narrationes concludi mutatione alicuius rei in aliquid alium. Namque inde venit nomen Metamorphoses, quod libris est.
Clari sunt versus ultimi:
Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis
nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas.
Cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius
ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi:
parte tamen meliore mei super alta perennis
astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum.
Quaque patet domitis Romana potentia terris,
ore legar populi, perque omnia saecula fama,
siquid habent veri vatum praesagia, vivam.