Circinus
E Vicipaedia
Circinus est instrumentum praecipue a mathematicis ingeniariisque ad figuras graphicas geometriae describendas, frequenter circulos. Sed auxilio regulae varias geometricas formas delineari possunt, vero etiam Graeciae antiquae mathematici maxime se delectabant cum problematibus figurarum geometricarum solum regula circinoque delineandarum, quorum solutio, aut demonstratio quae problema impossibilis solutu erat, res mathematicae scientiae valde auxerunt.
[recensere] Problemata praeclara tria
Multa sunt problemata de regula circinoque fabricatio, notissima ex quibus sunt sequentes tria:
- Quadratura circuli
- Duplicatio cubi
- Trisectio anguli
quae iampridem esse impossibilia solutu demonstrata sunt. Exempli gratia, ad quadraturam circuli solvendam necesse est lineam magnitudinis delineare, quod fieri non potest quoniam anno 1882 numerum pi esse transcendentem demonstratum est.