Columba (avis)
E Vicipaedia
Columba | ||||||||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Classificatio scientifica | ||||||||||||||
|
||||||||||||||
Nomen specialis | ||||||||||||||
Columbida |
Columba est avis.
Index |
[recensere] Foetus
Par quod unitur in temporis amorum construit simplicissimos nidos in quibus duo vel tria ova fovent. Columbae sunt species quas venatores propter carnem quaerunt.
[recensere] Generalia
Columbae aves Colombidarum familiae sunt, quae vivunt in campis urbibusque, et quae seminibus vescuntur
Eorum pondus valet a 800g ad 1 KG. Sunt plures species harum avium. Inveniuntur in ominbus continentibus
Columba domestica alitur non solum propter carnem,sed etiam propter amorem columbarum. In mediis urbibus ita faciliter vivunt ut homines earum reproductionem definiant.
[recensere] Religio
- Repraesentat spiritum sanctum quia in baptismo Iesu Christi dicitur columbam venire in caput eius.
- Repraesentat etiam symbolum pacis quia in arca Noae columba habebat in rostro olivi ramum cum Deus dilivium cessavit
[recensere] Columba nuntia
Sub columbae nomine communi cognoscuntur plures species avium, quae unitae sunt in subfamilia Columbina. Species clarissima sparsissimaque est Columba domestica ( Columba livia). Fortasse homines admirantur columbas quia redire ad nidos valent ex locis longissimis.Itaque homo eis utitur ad mittendos nuntios. Quae columbae appellantur nuntiae.Quamquam hodie solum in otio adhibentur, ante telephonum aut telegraphum milites eas miserunt ut epistulas ferrent.
Quae avis adaptari ita potuit urbibus ut quaestio tremenda est in civitatibus ut Venetia, in qua platea Sancti Marci( Italice la piazza San-Marco)frequentatur columbis plurimis. Urbs modos cepit ne columbarum faeces graviter corroderent artisticum architectonicumque patrimonium huius civitatis.