Iulia Maesa
E Vicipaedia
Iulia Maesa[1] (nata die 7 Maii anni incerti circa 165; mortua anno 223 aut 224) fuit mulier nobilis Imperii Romani et avia duorum imperatorum. Iulia Maesa fuit filia Iulii Bassiani (qui e stirpe regum divinorum Emesae ipse fit pontifex dei El-Gabal sive Elagabali) sororque Iuliae Domnae quam in matrimonium duxit imperator Septimius Severus.
Iuliam Maesam in matrimonium duxit Iulius Avitus et ex ea duas filias genuit:
- Iulia Soaemias mater Elagabali
- Iulia Mamaea mater Alexandri Severi
Anno 217, mortuo Caracalla filio Iuliae Domnae, Iulia Maesa ad Emesam recedit sed coniurationem incepit ut nepotem suum Elagabalum fieret imperatorem, id quod evenit anno 218. Anno 222, Elagabalo ipso interfecto, alterum nepotem Severum Alexandrum imperio praeposuit. Post mortem deificata est.
[recensere] Fontes
- Cassius Dio Cocceianus, Historia Romana
- Herodianus, Ab excessu divi Marci
- Historia Augusta: "Macrinus", "Heliogabalus"
[recensere] Notae
- ↑ Auctor Historiae Augustae eam appellat "Maesa sive Varia".
[recensere] Nexus externi
- Iulia Maesa apud livius.org