Liber I Regum
E Vicipaedia
Liber I Regum (Hebraice מְלָכים א, Melajim Álef), est liber Veteris Testamenti. Olim primus et secundus Liber Regum unus volumen erant.
[recensere] Argumentum libri
Praeclarissima narratio huius libris est iudicium Salomonis (Reg I 3, 16-27):
- Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem steteruntque coram eo.
- Quarum una ait: “ Obsecro, mi domine; ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi apud eam in domo;
- tertia vero die, postquam ego peperi, peperit et haec; et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus.
- Mortuus est autem filius mulieris huius nocte; dormiens quippe oppressit eum.
- Et consurgens intempesta nocte, silentio tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis et collocavit in sinu suo; suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo.
- Cumque surrexissem mane, ut darem lac filio meo, apparuit mortuus; quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum, quem genueram ”.
- Responditque altera mulier: “ Non est ita, sed filius meus vivit, tuus autem mortuus est ”. E contrario illa dicebat: “ Mentiris. Filius quippe tuus mortuus est, meus autem vivit ”. Atque in hunc modum contendebant coram rege.
- Tunc rex ait: “ Haec dicit: “Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est”; et ista respondit: “Non, sed filius tuus mortuus est, et filius meus vivit” ”.
- Dixit ergo rex: “ Afferte mihi gladium! ”. Cumque attulissent gladium coram rege:
- “ Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri ”.
- Dixit autem mulier, cuius filius erat vivus, ad regem — commota sunt quippe viscera eius super filio suo —: “ Obsecro, domine, date illi infantem vivum et nolite interficere eum ”. E contrario illa dicebat: “ Nec mihi nec tibi sit; dividatur ”.
- Respondens rex ait: “ Date huic infantem vivum, et non occidatur; haec est mater eius ”.
[recensere] Nexus externus
![]() |
Haec stipula ad religionem vel ad mythologiam spectat. Amplifica si possis. |
Gen Ex Lev Num Deut Ios Iud Rut 1Sam 2Sam 1Reg 2Reg 1Par 2Par Esd Neh Tho [1] Iud Est Iob Psa Pro Ec Can Sap Ecc Isa Ier Lam Bar Eze Dan Os Ioel Amos Abd Iona Mic Nah Hab Soph Ag Zac Mal Macc1 Macc2
- ↑ Libri Tho, Iud, Sap, Ecc, Bar, Macc1 et Macc2 solum a Catholica Romana et Orthodoxiis ecclesiis ut libri canonici agniti sunt