Philippus Nerius
E Vicipaedia
Divus Philippus Neri, fundator Congregationis Oratorii, homo fuit a Romanis tam amatus ut usque ad hodie Apostolus Romae vocatur, loco occupans cum Sanctis Petro et Paulo. Natus Florentiae VII Kal. Augustis Anno Domini 1515 familiae piae, Sanctus Philippus educatus est a Dominicanis apud conventum Sancti Marci. Anno circa decimo sexto aetatis, missus est ad fratrem patris ad negotium sumendum. Bonam et honorabilem negotionem hoc praebuit ei, sed electus est in maiora. Anno 1553, omnibus relictis, Romam peregrinavit, et ibi vitam egit valde devotam. Paulatim comedit, et die noctuque oravit, saepe in catacombas primitivas. Post tempore, vitam magis apostolicam accepit, anno 1548 fundans Sanctissima Trinita dei Peregrini, cui opus erat peregrinos Romam intentos ad iubileum anni 1550 adiuvare inopes. Ex sua clara sanctitate, multi Romani ei congregaverunt, et post ordinationem ad sacerdotium, haec congregatio, formata totaliter sine programma, formam accepit amplius definitivam. Nonnulli viri magni sui temporis, tamquam Ioannes Pierluigi da Palestrina, Caesare Baronius, et alii ei sociati sunt. Anno 1575 societas illa formam stabilem accepit a Sancta Sede, et postea floruit apud ecclesiam Sanctae Mariae in Valicella. Philipus tamen humilis noluit abandonare vitam simplicem quam vixit apud ecclesiam Santi Hieronimi a Caritate, et tantum versus finem suum vitam Ecclesiae Novae ("Chiesa nuova") se transferit. Insignus est miraculis, sed magis magna caritate quae vitam dedecoravit. Initium dedit itenerario septem ecclesiarum inter multa alia opera sui amoris quae devotionem populi Romani valde excitaverunt.
Successor eius in Congregatione Oratorii historicus ac cardinalis Caesar Baronius fuit.