Paulus
E Vicipaedia
- Haec pagina de apostolo Christi explicat. Si quid quaeris quod et "Paulus" appellatur, vide Paulus (discretiva).
Sanctus Paulus unus est apostolorum Christi. In Tarso natus, nomen Saul ei impositum est, et stricte vivit iuxta praecepta sectae phariseorum eius temporis. Instructus est a Gamaliel, viro docto lege Iudeorum. Cum his omnibus, tamen, non erat notus, sed actiones eius circa personam Iesu Christi conversit eum in hominem notum et amatum inter omnes Christianos. Nescimus an Saulus Christum ante eius crucifixionem visus esset, sed clare post eius resurrectionem cognoscit et odivit corpus Christianorum. Notatur in libro Actuum apostolorum quomodo Saulus ecclesiam persecutabat, cum legimus:
- "Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam" (Actuum 8:3)
postea legimus quomodo Saulus se ad iter Damascum parabat ut Christianos pugnaret:
"Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos Domini accessit ad principem sacerdotum et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de caelo et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi 'Saule, Saule, quid me persequeris' qui dixit 'Quis es Domine?' et ille 'Ego sum Iesus quem tu persequeris, sed surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te oporteat facere.' Viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant stupefacti audientes quidem vocem neminem autem videntes." (Actuum 9,1-7)
Tunc, totaliter ad Christum conversus, vitam pro Christo impensit. In deserto se ad ministerium paravit, apostolos Hierosolymis visitavit, sed eo praesertim notus est, quod multum fecit evangelii ad gentes nuntiandi. Paulus, cum Iudeus fuit, scivit se ad evangelium gentibus praedicandum vocatum, et per totum mundum hellenicum Christum praedicavit. Inter itineribus eius plurimas epistolas scripsit, quae partem praecipuum habent inter libros novi testamenti bibliorum sacrorum christianorum.
Extrema vita, ductus est Romam, ubi post tempore decollatus est Nerone principe, eodem tempore quo Sanctus Petrus in circo Neronis crucifixus est. Cum Petro, patronum et apostolum est urbi Romae.