Ranae Aristophanis
E Vicipaedia
Ranae (-arum, f. pl.; Graece: Βάτραχοι), drama Aristophanis anno 405 a.C.n. primo tempore doctum; anno 404 vel 403 iterum doctum.
Index |
[recensere] Personae
- Ξανθίας, Xanthias vel 'Flavus', servus Dionysi. (Servi in dramatibus comicis propter crinem eorum flavum saepe nomen Xanthiam habent.)
- Διόνυσος, Dionysus vel Bacchus
- Ἡρακλῆς, Hercules
- Νέκρος, Homo mortuus, corpus
- Χάρων, Charon vel portitor mortuorum
- Χόρος βατράχων, Chorus ranarum
- Χόρος μυστῶν, Chorus initiatorum
- Θυρωρός, Ianitor
- Οἰκέτης Πλούτωνος, Serva Proserpinae
- Πανδοκεύτρια, Domina deversorii
- Ἑτέρα πανδοκεύτρια Πλαθάνη, Altera domina deversorii Plathane
- Εὐριπίδης, Euripides poeta
- Αἰσχύλος, Aeschylus poeta
- Πλούτων, Pluto, rex mortuorum
[recensere] Argumentum
Ὑπόθεσις
- ἐδιδάχθη ἐπὶ Καλλίου ἄρχοντος τοῦ μετὰ Ἀντιγένη διὰ Φιλωνίδου εἰς
- Λήναια. πρῶτος ἦν· Φρύνιχος β Μούσαις, Πλάτων τρίτος Κλεοφῶντι.
- οὕτω δὲ ἐθαυμάσθη τὸ δρᾶμα διὰ τὴν ἐν αὐτῷ παράβασιν ὥστε καὶ
- ἀναδιδάχθη, ὥς φησι Δικαίαρχος.
Argumentum
- Callio archonte, qui post Antigenem fuit, doctum est a Philonido in Lenaeis. Erat primus; Phrynichus secundus Musis, Plato tertius Cleophonti. Tanti aestimatum est hoc drama propter in eo parabasem ut iterum doctum sit, ut ait Dicaearchus.
[recensere] Synopsis
Locus: via ad inferos, domus Plutonis
Euripide Sophocleque nuper mortuis, Dionysus, deus dramatis, sicut Hercules vestitus, cum servo eius Xanthias ad inferos descendit reductum Euripidem. In itinere Dionysus artem remigii a Charonte discit; dein canendo cum choro ranarum certat; dein ianitori hostili, servae suavi, feminis iratis occurrit; dein ut a servo Xanthia distinguatur verberatur. Post parabasem, in qua poeta consilium de re publica praebet, Dionysus in prolusione certaminis Aeschyli Euripidisque iudicat in quo poetae 'thronum tragoediae' et reditum ad Athenas petunt. Postea verum certamen vel agon (Graece ἄγων) apparet, cum prologi poetarum comparentur, carmina chororum explicentur, ridicula imitatio monodiae Euripidis narretur, versus cuiusque comparentur, quaestiones de Athenis proponuntur, sed nullum iudicium fieri potest. Cum Pluto Dionysum poetam quem malit legere cogat, Dionysus Aeschylum ὅνπερ ἡ ψυχὴ θέλει (quem animus vult, v. 1468) legit. Dum Euripides irascitur Dionysus et Aeschylus ad Athenas redeunt servatum urbem.
[recensere] Nexus externus
Vicifons opus nominatum Ranae Aristophanis habet. |
Textus [1]