Ruthenia Subcarpathanea
E Vicipaedia
Ruthenia Subcarpathanea terra ab anno 1918 usque ad annum 1939 in Bohemoslovacia sita fuit, quam deinde altero bello gentium Hungari armis occupaverunt; haec terra postremo anno 1944 ab exercitu Sovietico liberata et, ut nonnulli arbitrantur, occupata est. Quo facto Bohemoslovacia foedus cum Unione Sovietica iecit, secundum quod haec regio Sovietis concessa est; eiusdem incolae, qui Russini nuncupantur et qui plerumque ad ecclesiam uniaticam, quae ecclesia Graecocatholica appellatur, pertinebant ab coenonistis vehementer opprimebantur. Nunc autem haec regio pars Ucrainae est.
Caput Rutheniae Subcarpathaneae Užgorod (Bohemice et Slovace Užhorod, Hungarice Ungvár) nominatur; altera magni momenti urbs Mukačevo est.
Europa — Civitates |
Albania | Andorra | Armenia | Austria | Batavia | Belgia | Bohemia | Bosnia et Herzegovina | Bulgaria | Croatia | Cyprus | Dania | Estonia | Finnia | Francia | Georgia | Germania | Graecia | Helvetia | Hibernia | |
Europa — Territoria
|
Balcania | Balticum | Britannia | Gallia | Hibernia | Iberia | Lapponia | Pannonia | Scandinavia |