Britannia
E Vicipaedia
- Haec pagina de insula explicat. Si quid quaeris quod et "Britannia" appellatur, vide Britannia (discretiva).
-7 =
Exempla: {{latinitas|-5}} vel {{latinitas|-4}} vel {{latinitas|-3}} vel {{latinitas|-2}} ... vel {{latinitas}}
Quaesumus iterum da notam Latinitati huius paginae.
Britannia est insula magna quae ad occasum Maris Germanici et in septemtrione mari Britannico iacet. Hodie maius pars Regni Uniti componitur.
Index |
[recensere] Historia
[recensere] De Poenis Græcisque mercatoribus
Poeni per decennia ad Cassiterides insulas mercatum iter faciebant, cum Pytheas Massiliensis anno 330 a.C.n. primus Graecus Britanniam circumnavigavit, et insulam descripsit. Gallicae quidem gentes primo saeculo a.C.n. Britanniam incolebant, ut Trinobantes et Cantii, quas gentes Caesar in Commentariis Britannos appellat. Hic auctor porro tradit Belgas cum Britannis mercem fecisse, bello tempore ab eis iuvatos esse, communemque religionem et nationem habuisse.
[recensere] Romani
Dux Romanus C. Iulius Caesar oceanum Britannicum ad Britanniam anno 55 a.C.n. primum transivit, fortasse quod eam perspeculari voluit. Posteriore anno, Britanniam invasit. Exercitus Caesaris copias Britannicas sub Cassivellauno superavit, totam vero Britanniam inopia copiarum vincere non potuit. Itaque in Galliam rediit,postquam Britanni iuraverunt pollicitos esse ut Romam obsecuturos
Fere per unum saeculum Britannia libera remansit et cum Romanis in Gallia large mercaturas fecit. Anno autem 43 p.C.n., Claudio imperatore, Romani Britanniam devincere constituerunt. Trinobantes, Britannorum natio principalis, in duum dierum proelio a praetore Vespasiano et legato Aulo Plautio victi sunt. Quattuor legiones, ducibus Plautio Claudioque ipso, apud Rutupias (ubi hodie civitas est nomine Richborough) egressi sunt cum auxiliaribus:
- Legio II Augusta
- Legio IX Hispana
- Legio XIV Gemina
- Legio XX Valeria Victrix
Claudius Camulodunum (prope Colchester) vicit. Tum inter meridiem et solis ortum non diutius resistere potuerunt. Anno Domini 47, post quinque annos fere tota campestria Britanniae sub potestate victorum Romanorum erant, et Britannia provincia Romana cum sede in Camuloduno condita est. caesar Claudius primus officium legati ("Legatus legionis," non "Legatus Augusti pro praetore") provinciae adeptus fui.
Vide etiam: Urbes Britanniae Romanae
Cornelius Tacitus, in libris Annalium suis narrat insurrectionem Boudiccae, reginae Icenorum, in qua coloniae Camulodunum et Verulamium vastatae sunt. In libris suis de Agricola multa alia de Britannia temporis Romanorum describit.
Gildas sapiens (circa anno 516 p. C. n. natus, circa 570 mortuus) scripsit circa 550 De excidio et conquestu Britanniae ab Anglis, Saxonibus, Iutis.
Vide etiam: Heptarchia
[recensere] Chorographia
Plinius maior narrat de Britannia (Historia naturalis, lib. IV): "Ex adverso huius situs Britannia insula, clara Graecis nostrisque monimentis, inter septentrionem et occidentem iacet, Germaniae, Galliae, Hispaniae, multo maximis Europae partibus, magno intervallo adversa. Albion ipsi nomen fuit, cum Britanniae vocarentur omnes de quibus mox paulo dicemus. Haec abest a Gesoriaco Morinorum gentis litore proximo traiectu L. circuitu patere XXXXVIII|:LXXV Pytheas et Isidorus tradunt, 30 prope iam annis notitiam eius Romanis armis non ultra vicinitatem silvae Calidoniae propagantibus. Agrippa longitudinem DCCC esse, latitudinem CCC credit, eandem Hiberniae, sed longitudinem CC minorem."
[recensere] Vide etiam
- Britanniarum Regnum (Anglice United Kingdom)
- Britannia (provincia romana)
- Anglia
- Cambria
- Scotia
- Index Regum Angliae, Index Regum Britanniae Britanniarumque
[recensere] Nexus externi
- Gulielmus Camden: Britannia (1607) (lingua latina et lingua anglica)
Europa — Civitates |
Albania | Andorra | Armenia | Austria | Batavia | Belgia | Bohemia | Bosnia et Herzegovina | Bulgaria | Croatia | Cyprus | Dania | Estonia | Finnia | Francia | Georgia | Germania | Graecia | Helvetia | Hibernia | |
Europa — Territoria
|
Balcania | Balticum | Britannia | Gallia | Hibernia | Iberia | Lapponia | Pannonia | Scandinavia |