Silmarillion
E Vicipaedia
Silmarillion est titulus libri scripti ab Iohanne Ronaldo Reuel Tolkien et a filio Christophero Tolkien ordinati. Anno 1977 editum est apud Allen & Unwin. In eo fabulae narrantur quae accidunt ante Hobbitis et Domini Anulorum historias: Non modo creatio mundi, sed etiam alii causae speciei mundi tempore Hobbitis et Domini Anulirum in "Silmarillio" explicatae sunt. Maximi aestimandi sunt Silmarilles, cari lapides facti a Feanore elbe. Postquam ii lapides sunt rapti a improbo Melkore, et postquam Valares ("dei") eos postulaverunt, Feanor et multi alii elbes fines Valarum occidente sitos relinquunt et a Valaribus damnati sunt. Sic humanitatem occidentis in Terram Mediam inferrunt atque multa bella contra Melkorem gerunt. Quo modo Silmarilles maxime mutant historiam mundi Tolkienis.
[recensere] Historia Silmarillion
Silmarillion partes quattuor sunt:
- Ainulindalë ("Ainurum musica")
- Valaquenta ("Valarum historia")
- Quenta Silmarillion ("Historia Silmarillium")
- Akallabêth ("Numenoris casus")