Thebae
E Vicipaedia
- Ut de urbe Aegypti legas, vide Thebae (Aegytus)
- Haec pagina de urbe Graeca explicat. Si quid quaeris quod et "Thebae" appellatur, vide Thebae (discretiva).
Thebae urbs in Graecia est, suburbium Athenarum (Graece Theva, antiqua Thébai Anglice Thebes), 80 km BOc (NW) de Athenae.
[recensere] De historia Thebanorum
[recensere] Epaminondas et Pelopidas
Post Peloponnesium bellum Athenasque devictas, Lacedaemonii principatum Graeciae obtinuerant. Sed dominatio eorum intoleranda fuit ceteris populis. Primi Thebani, Epaminonda et Pelopida ducibus, bellum Spartae intulerunt. Pelopidas, e patria pulsus, et Athenis exsul, iniit cum duodecim comitibus consilium liberandi cives suos ab ea factione, quae per Lacedaemonios civitatem opprimebat. Illi igitur duodecim Athenis interdiu exierunt, ut vespere Thebas pervenirent ; exierant autem cum canibus venaticis, retia ferentes, vestitu agresti, quo minus suspecti facerent iter. Sub noctem Thebas ingressi, et apud Charonem, unum e suis, excepti, vestes muliebres supra loricas induerunt, gladios in sinu abdiderunt, et caput frontemque sertis populeis obtexerunt. Sic vestiti, introducti sunt in donum Archiae, fautoris Lacedaemoniorum, summi magistratus, a quo convivium collegis suis dabatur. Convivae, vino epulisque dediti, vultus conjuratorum coronis obvelatos dignoscere non potuerunt ; illi irruunt, et eos interficiunt. Populus ad arma vocatus arcem aggreditur, duce Pelopida, et, praesidio Lacedaemoniorum expulso, recuperat libertatem.
![]() |
Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica si possis. |