Vigornia (America)
E Vicipaedia
Vigornia (Anglice: Worcester = /ˈwʊstə/ et /ˈwʊstʀ/) est urbs in media republica Massachusettensium in Civitatibus Foederatis Americae. Urbs cognominis est Vigorniae in Britannia quae nota est pro sua embamma Virgoniensa (Anglice: Worcestershire sauce).
Index |
[recensere] Geographia
Vigornia fines habet cum oppidis: Auburn, Boylston, Grafton, Holden, Leicestria, Millbury, Paxton, Shrewsbury, et Boylston Occidens. Urbs iacit in 42° 16′ 8″Sept., 71° 48′ 14″ Occas. (42.268843, -71.803774). Est 70 km occidens Bostoniae.
Regio urbis constat in superficie totale 99.9 km², cum terrae 97.3 km² et aquae 2.6 km². Sicut Roma, Virgonia habet septem colles: Aeriportus, Bancroft, Belmont, Grafton, Viridis, Pakachoag et Vernon. Flumen Blaxton, quid pars maior in conversione industriale Americana habet, in Vigornia nascitur, sed fere invisibilis est quod sub superficie currit. Lacus Quinsigamond, fine oriente, saepe est situs ludi et remigi certaminis.
[recensere] Tempestates
Vigornia coela continentales habet quae sunt communes Novae Angliae. Mensis calidissimus est Iulius, cum alto promedio 26 °C (79 °F) et demisso promedio 16 °C (61 °F). Mensis frigidissimus est Ianuarius, cum alto promedio -1 °C (31 °F) et demisso -9 °C (16 °F ). Spacii quoque breves cum temperaturas super 32 °C in aestate et infra -12 °C in hieme non sunt inusitati. Maxima temperatura notata est 39 °C (102 °F) in aetate anni 1943, et minima -31 °C (-24 °F) in hieme anni 1911. Die 9 Iunii 1953, Vigornia ab insueto tornado typhonico vento icta est. Ventus 94 occidit et partem magnam urbis afflictat. Hic tornadus est maximus in tota historia Novae Angliae.
[recensere] Historia
Ante colonias Europaeas, regio Vigorniae "Quinsigamond" vocatus est ab indigeni Americani Pakachoag, qui erant ramus gentis Nipmucis. Suum oppidum apud collem Pakachoag locatum erat, ubi nunc Auburn est.
Anno 1673 primi Europaei Vigorniam coluunt. Anno 1703 tumultus indigeni Americani et alii difficultates effecit ut Virgornia abandonata sit. Atquin, Ionas Rice anno 1713 Vigorniam iterum coluit apud collem Union et posthac Vigornia semper colonos haberet. Vigornia publice accorporatus est colona in anno 1684, oppido in 1722 et urbe in 1848.
Annis 1800 Vigornia celeriter augescit, transformando sua oeconomia agraria ad industrialem. Annis 1900 sua expansio continuabat cum industria de machina, filo, molitione, et textura. Industriae multi peregrini urbem attrahebat, ut anno 1950 Virgonia super 200,000 burgenses habebat. Per annos 1960 oeconomia urbis segnior fiebat, sed annis 1980 ad 1990 urbs renascebatur per adventum industriae altae technolgiae et biotechnologiae.
Hodie urbs est locus dulcis in quo vivere. Beata est cum cultura cosmopolitica opulente, festis universitariisque et numerosis coenationibus de variatis specializationibus.
[recensere] Universitates
Virgonia est locus novem collegium universitatiumque. Collegium Santae Crucis est antiquissima inter eas, condita in anno 1843. Collegium Santae Crucis quoque est antiquissima inter Collegios Catholici Romani in Nova Anglia et est inter antiquissimas in Civitatibus Foederatis Americae. Institutum Polytechnicum Virgorniense (WPI), conditum in anno 1865, est collegium technologiae, mechanicae, et biotechnolgiae. Universitas Clark, condita in anno 1887, locata est in centrum urbis. Nota est pro psychologia et geographia. Universitas Medica Massachusettensis (UMASS Med), condita in anno 1970, et Collegium Pharmaciae Massachusettensis Vigorniae, condita in anno 2000, recentior Vigorniae sunt. Verumtamen UMass Med est quarta inter 125 colegios medicos americanos optimos. Alii collegii hic situati sunt Collegium Civicum Vigornianum, Collegium Assumptionis, et Collegium Urbanum Quinsigamond. Omnes collegii diplomates in multas disciplinas offerunt.
[recensere] Loca Nota
In fines Vigorniae sunt multa loca nota. Ager Elm, empticius in 1854 et composta ab Frederick Law Olmsted, est primer ager huius modi non solum in Vigornia, sed etiam in natione americana. Ager Elm et Forum Publicus Bostoniae (factum 1669) ascriptus sunt in Census Nationalis Loci Historici (Anglice: National Register of Historic Places).
Vigonia etiam est sedes pro Societate Antiquariae Americanae, Museo Artium Vigorniae, Auditorio Mechanico, EcoTario, Forum DCU, Museo Tuborum Sanitariorum et Museo Armamentarii Higgins. Museum Higgins maxima collectio in hemisphaerie occidente armorum armaturarumque habet.
Statio Union, quae in forma Franco Renascente recente renovata est, hodie est situs terminalis hamaxostichi, restaurantis, et Musei Hereditarii FDR.
[recensere] Nexus Externi Anglice
- Worcester official website
- Official Worcester visitors website
- Worcester Historical Museum
- Worcester Regional Chamber of Commerce
- Worcester Regional Research Bureau
- Worcester Public Schools official website
- Colleges of Worcester Consortium
- Worcester travel information at Wikitravel
- History of Worcester, Massachusetts, from its earliest settlement to September 1836