Volkswagen
E Vicipaedia
Volkswagen est societas autocinetica Germanica. Nomen dictatore Adolfo Hitler regnante ortum est e Theodisce "Volk", quod Latine "populus", et "Wagen", quod Latine "currus". Abbreviatio nominis est "VW".
Praeclarissimum autocinetum a societate fabricatum est "VW Käfer", quod Latine "scarabaeus" est. Inventor huius autocineti Ferdinandus Porsche erat (cuius alia autocineta "Porsche" etiam celeberrima sunt), sed etiam "Dux" Hitler nonnulla consilia ad formam "e natura" sumendam dedisse dicitur. Primo "scarabaei" non solum ad pacis fines scilicet ut autocinetum pro omnibus, sed etiam pro rebus militaribus fabricati sunt et in Bello Orbis Terrarum II in exercitu Theodisco usurpabantur.
Societatis caput situm est in oppido ad occasionem condito Wolfsburgo ("lupiburgum") in media Germania sito ut in bello futuro ab aeroplanibus militaribus protectus esset. Quae spes quidem ad irritum reddita est quod hostium aeroplani tempore procedente denique ad omnes Germaniae locos volare potuerunt. Tamen fabricae Wolfsburgi magnopere non destruebantur. Quod oppidum hodie etiam autocineticum appellatur.
[recensere] Librum
- Wilfriedus Wolf rerum multa autocineticarum reprehendit et nonnulla de Volkswagen narravit in libro quod Theodisce "Autowahn" et in Anglico sermone redditum "Car Mania" inscribitur.
- Theodisce: Eisenbahn und Autowahn. Personen- und Gütertransport auf Schiene und Strasse - Geschichte, Bilanz, Perspektiven, 1986 ISBN: 389136105X
- Anglice: Car Mania: A Critical History of Transport, 1770-1990, 1996, ISBN: 0745309704
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externi
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Volkswagen spectant. |