Acidum deoxyribonucleinicum
E Vicipaedia
Acidum deoxyribonucleare (ADN) est substantia in qua informatio genetica conservatur et profertur. ADN reperta est in nucleis cellularum omnium animalium et plantarum.
ADN ex sequentibus componentibus consistit:
- acido phosphorico
- saccharo qui deoxyribosa nominatur
- quattuor basibus nitrogenii: thyminum, adeninum, guaninum, cytosinum
Functio acidi deoxyribonucleare est ambigua:
- conservatio, reproductio, et variatio (i.e., evolutio) informationis geneticae speciei uniuscuiusque
- productio proteinarum (quae transscriptio et translatio appellantur)
Index |
[recensere] Reproductio
Reproductio informationis necesse est pro cellula, quae divisionem subit, ut novae cellulae filiales eundem nucleum includere possint. Divisiones cellularum sunt duae: kimosis et cytosis. Reproductio acidi deoxyribonuclearis, quam reduplicatio nominata esse scimus, in statu metaphasis occurrit.
[recensere] Reduplicatio
Species quaedam proteinarum, enzymum cui nomen DNA-Polymerase datum est, in initio helicem acidi deoxyribonuclearis dividit. Postea nucleotides ad DNA quae nunc ex una simplice serie composita est, attrahuntur et per pontes hydrogenii ligationem faciunt.