Aevum antiquitatis renascentis
E Vicipaedia

Aevum antiquitatis renascentis hodiernis linguis nomen Francogallicum Renaissance [ʀənɛˈsɑ̃s] habet, quod vocabulum renascentiam dicit, id est renascentia culturae morumque antiquitatis Graecae et Latinae post medium aevum.
Primum 1550 artifex Italianus Georgius Vasari vocabulo Italiano rinascita vel Rinascimento [riˌnaʃːiˈmento] = renascentia) usus est ita dicens medium aevum et eius culturam superatum esse. Postea circa dicennium tertium saeculi XIX° vocabulum Italianum in sermonem Francogallicum conversum est et ita hodie in multis linguis in usu est. Vocabulum aevi antiquitatis renascentis significat aevum quod inter medium et recens est.
[recensere] Nexus externus
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad aevum antiquitatis renascentis spectant. |