Angelus Domini
E Vicipaedia
Angelus Domini oratio Christiana est, in qua credentes ter in die incarnationem Iesu Christi - Salvatoris commemorant. Verba orationis breviter annuntiant vocationem Dei, responsionem hominis et actionem atque inhabitationem Dei apud hominem. Sonatur ter in die circa horas VI, XII, XVI (vel XVII).
- Angelus Domini nuntiavit Mariae et concepit de Spiritu Sancto.
- Ave Maria...
- Ecce, ancilla Domini. Fiat mihi secundum verbum Tuum.
- Ave Maria...
- Et verbum caro factum est et habitavit in nobis.
- Ave Maria...
- Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix,
- ut digni efficiamur promissionibus Christi.
- Oremus. Gratiam Tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde,
- ut, qui angelo nuntiante, Christi, Filii Tui, incarnationem cognovimus,
- per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur.
- Per eundem Christum, Dominum nostrum. Amen.
Adoro te devote | Agnus Dei | Angelus Domini | Anima christi | Ave Maria | Ave Maris stella | Ave verum corpus | Benedictus| Confiteor | Credo | Gloria | Gloria Patri | Hymnus Te Deum | Kyrie | Magnificat | Memorare | Nunc dimittis | Pater noster | Regina caeli | Requiem | Salve Regina | Sanctus | Symbolum Apostolorum | Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum | Symbolum Quicumque | Veni Creator | Veni Sancte Spiritus
Ordines orationum
Rosarium