- Quicumque vult salvus esse, ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem:
- Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternam peribit.
- Fides autem catholica haec est: ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur.
- Neque confundentes personas, neque substantiam seperantes.
- Alia est enim persona Patris alia Filii, alia Spiritus Sancti:
- Sed Patris, et Fili, et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coeterna maiestas.
- Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus Sanctus.
- Increatus Pater, increatus Filius, increatus Spiritus Sanctus.
- Immensus Pater, immensus Filius, immensus Spiritus Sanctus.
- Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus Sanctus.
- Et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus.
- Sicut non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus, et unus immensus.
- Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus Sanctus.
- Et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens.
- Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus.
- Et tamen non tres dii, sed unus est Deus.
- Ita Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus Sanctus.
- Et tamen non tres Domini, sed unus est Dominus.
- Quia, sicut singillatim unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri christiana veritate compelimur: ita tres Deos aut Dominos dicere catholica religione prohibemur.
- Pater a nullo est factus: nec creatus, nec genitus.
- Filius a Patre solo est: non factus, nec creatus, sed genitus.
- Spiritus Sanctus a Patre et Filio: non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens.
- Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Filius, non tres Filii: unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti.
- Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus: sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales.
- Ita ut per omnia, sicut iam supra dictum est, et unitas in Trinitate, et Trinitas in unitate veneranda sit.
- Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat.
- Sed necessarium est ad aeternam salutem, ut incarnationem quoque Domini nostri Iesu Christi fideliter credat.
- Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur, quia Dominus noster Iesus Christus, Dei Filius, Deus et homo est.
- Deus est ex substantia Patris ante saecula genitus: et homo est ex substantia matris in saeculo natus.
- Perfectus Deus, perfectus homo: ex anima rationali et humana carne subsistens.
- Aequalis Patri secundum divinitatem: minor Patre secundum humanitatem.
- Qui licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus.
- Unus autem non conversione divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in Deum.
- Unus omnino, non confusione substantiae, sed unitate personae.
- Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo: ita Deus et homo unus est Christus.
- Qui passus est pro salute nostra: descendit ad inferos: tertia die resurrexit a mortuis.
- Ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis: inde venturus est iudicare vivos et mortuos.
- Ad cuius adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis: et reddituri sunt de factis propriis rationem.
- Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam: qui vero mala, in ignem aeternum.
- Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Amen.
|