Magnificat
E Vicipaedia
Magnificat (secundum verba prima nominatur) est oratio Mariae Virginis in Evangelio secundum Lucam (1:46–55).
Verba sunt:
- Magnificat anima mea Dominum,
- Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo,
- quia respexit humilitatem ancillae suae;
- ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
- quia fecit mihi magna qui potens est
- et sanctum nomen eius;
- et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum.
- Fecit potentiam in brachio suo;
- dispersit superbos mente cordis sui.
- Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
- Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes.
- Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae,
- sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula.
(Tonus VIII G in Liber usualis p.212: Magnificat1.mid)
Adoro te devote | Agnus Dei | Angelus Domini | Anima christi | Ave Maria | Ave Maris stella | Ave verum corpus | Benedictus| Confiteor | Credo | Gloria | Gloria Patri | Hymnus Te Deum | Kyrie | Magnificat | Memorare | Nunc dimittis | Pater noster | Regina caeli | Requiem | Salve Regina | Sanctus | Symbolum Apostolorum | Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum | Symbolum Quicumque | Veni Creator | Veni Sancte Spiritus
Ordines orationum
Rosarium