Fornax (sidus)
E Vicipaedia
Data Fornacis constellationis | |
---|---|
Nomen | Fornax |
Genetivus | Fornacis |
Abbreviatio | For |
Ascensio recta | 1 h 40 min ad 3 h 40 min |
Declinatio | -23° ad -39° |
Area | 398 gradus quadrati ordo: 41 |
Videri potest inter | -90° ac +50° |
Numerus stellarum magnitudinis < 3m |
nullae |
Stella lucidissima, Magnitudo |
α For 3,87 |
Constellationes finitimae (a septentrionalibus sensu negativo) |
Cetus |
Fornax constellatio in caelo australi sita est. Quae ab astronomo Nicolao Ludovico de Lacaille in honore viri arte chemica docti Antonio Laurentio de Lavoisier appellata est. Stellae lucidiores in hac constellatione rarae sunt;
α Fornacis tantum quartae magnitudinis est. Commendanda autem constellatio est ut telescopio lustres, cum permultas galaxias contineat. Praeter Fornacis galaxiam tantum 450.000 spatia lucis annuae remotam quae in numero galaxiarum turmae localis habetur, medium cumuli galaxiarum 600 centena milia spatiorum lucis annuae remoti huic constellationi inest. Qui cumulus post illum in Virgine situm proximum est cumulorum galaxiarum magnorum. Multae huius galaxiae iam telescopio parvo spectari possunt.
[recensere] Index stellarum
Stella | Magnitudo | Magnitudo absoluta |
Intervallum (sla) |
Classis spectralis |
---|---|---|---|---|
α Fornacis | 3,80 | 3,05 | 46 | F8 V |
β Fornacis | 4,45 | 0,23 | 169 | G8 III |
ν Fornacis | 4,68 | -1,42 | 361 | B9.5 p (Si) |
ω Fornacis | 4,96 | -1,92 | 454 | B9 V |
N. b. : Numeri excerpti sunt e mensionibus Satellitis Hipparcos vocatae [1].
[recensere] Nebulae
- Nebula planetaria NGC1360
- Galaxias MCG -06-07-001 (Pumilio Fornacis)
- Galaxias NGC1097
- Galaxias NGC1316
- Galaxias NGC1344
- Galaxias NGC1350
- Galaxias NGC1365
- Galaxias NGC1374
- Galaxias NGC1379
- Galaxias NGC1380
- Galaxias NGC1387
- Galaxias NGC1398
- Galaxias NGC1399
- Galaxias NGC1404
- Galaxias NGC1425
[recensere] Vide etiam
Hubble Deep Field