Katovicum
E Vicipaedia
insigne Katovicense | |
---|---|
Katovicum sive Catovicia [1] (Lingua Polonica Katowice ( [katɔ'vʲitsɛ] pronuntiatum; Lingua Germanica Kattowitz) est civitas in Polonia. Oppidum ad meridionalem partem Poloniae spectat. Situm est et in regione antiquitus Silesia appellata et ad flumina Kłodnica et Rawa. Anno 1865 ius urbis datum est. Inter annum 1954 et 1956 Katovicum Polonice Stalinogród appellatum est quod civitatem "Iosephi Stalin" sive Stalinopolem dicere vult. Illi hoc nomen dederunt qui partes sequntur quibus aequatio bonorum agatur. Circa 315 milia incolarum ibi sunt. Magister civitatis est Petrus (vulgo Piotr) Uszok. Perlonge Germani hic regnabant, cum oppidum pars Germaniae fuisset usque ad annum 1918 sive usque ad finem Orbis Terrarum Belli Primi. Ibi parvus aeroportus est vulgo Airport Muchowiec nomine. Et novae et veteres aedes Katovici sunt. Oppidum celebs erat officinis ferrariis atque fodinis carbonariis.
Katovicum etiam est sedes Archidioecesis Katovicensis.
Index |
[recensere] Nomina Polonica oppidi partium
I. Media civitas
II. Oppidum septentrionale
III. Oppidum occidentale
|
IV. Oppidum orientale
V. Oppidum meridionale
|
[recensere] Filli filiaeque Katovici
- Iohannes Bellmer, vulgo Hans, surrealist photographer
- Henricus M. Broder, vulgo Henryk, diurnarius
- Maria Goeppert-Mayer
- Kurtius Goldstein, vulgo Kurt, neurologist
- Jerzy Kukuczka
- Casimirus Kutz, vulgo Kazimierz
- Franciscus Leopold Neumann, vulgo Franz
- Iohannes Sachs, vulgo Hans
[recensere] Urbes sororiae
- Colonia Agrippina (Germania)
- Groninga (Nederlandia)
- Miskolc (Hungaria)
- Mobilis Alabamae (Civitates Foederatae Americae)
- Odini villa (Dania)
- Ostrava (Res publica Tzekia)
- Stephanopolis (Francogallia)
[recensere] Notae
-
- ↑ VOX LATINA. Comentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati. ISSN 0172-5300. Saraviponti. T. 42/2006/Fasc. 163
[recensere] Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Katovicum spectant. |