Linguae Anatolicae
E Vicipaedia
Linguae Anatolicae sunt linguae Indoeuropaeae quae primo vel altero millennio ante Christum natum in Asia minore dicebantur.
Ex altero millennio:
- Lingua Hetthaea imprimis e tabulis cuneiformibus Hattusae inventis nota est.
- Lingua Luvia et litteris cuneiformibus et hieroglyphis propriis scripta est. In parte meridionali regni Hetthaeorum dicebatur.
- De lingua Palaia tantum ducenta verba litteris cuneiformibus scripta ex bibilotheca palatii Hattusae nota sunt. Ea lingua in parte septentrionali regni Hetthaeorum dicebatur.
Ceterae linguae Anatolicae ex inscriptionibus notae sunt quae primo ante Christum natum millennio abecedariis a Graeci alphabeto derivatis insculptae sunt. Sunt hae:
- lingua Lydia
- lingua Lycia
- lingua Caria
- lingua Pisidia
- lingua Sidetia.
Linguae Luviae artius cognatae videntur linguae Lycia, Caria, Pisidia, Sidetia; lingua Lydia autem linguae Hetthaeae.
Linguarum Anatolicarum nominibus tantum duo genera sunt (commune et neutrum), 5 - 8 casus variarum declinationum.
Nonnulla verba demonstrent conexionem linguarum:
LATINE: mater - pater - ego - quis, quid - luna
HETTHAEE: annas - attas - uk - kuis, kuit - armas
LYDIE: ênas - taadas - amu - qis, qid - armτas
LVVIE: annis - tatis - amu - kuis, kui - arma
LYCIE: êni - tedi - amu - ti, ? - ar^mma