Linguae Indoeuropaeae
E Vicipaedia
Linguae Indoeuropaeae (circa 443 linguae et dialecti) a triciens miliens centena milia hominum comprehenduntur ac pleraeque sunt linguarum in Asia Occidentali et Europa dictarum, quae in una familia magna sunt.
Linguae in hac familia sunt inter multas alias linguae Indicae, Anglica, Hispanica, Ruthenica, Lusitana, Francogallica, et Theodisca. Quas omnis plus quam centiens centena milia hominum linguam patriam fabulantur.
Origo communis harum linguarum a Guilielmo Jones primo proposita est, qui similitudines inter linguas antiquissimas huius aetatis, nempe Latinam, Graecam, Sanscritam, et Persicam, observavit. Ordinate comparando has linguas a Francisco Bopp haec theoria sustenta est. In saeculo 19 haec familia saepe linguae Indogermanicae vocantur; ut tamen conexionem affinem plerarumque linguarum Europae esse appareat, nomen Indoeuropaeae datum est.
Lingua communis reconstructa lingua prisca Indoeuropaea sive Protoindoeuropaea vocatur. Inter auctoritates discrepat ubi patria originalis (Theodisce: Urheimat) sita sit: saepe aut Armenia aut Asia Minor aut loca circum Pontum Euxinum sita afferuntur.
Subdivisiones (vel: rami) familiae sunt:
- Linguae Anatolicae
- Linguae Indopersicae
- Linguae Indoarianae
- Linguae Iranae
- Linguae Hellenicae
- Linguae Italicae
- Linguae Celticae
- Linguae Germanicae
- Lingua Armenia
- Linguae Tocharicae
- Linguae Baltoslavicae
- Linguae Balticae
- Linguae Slavicae
- Linguae Illyricae
- Lingua Phrygia
- Lingua Thracica
- Lingua Daca
Pleraeque linguae Europaeae inter linguas Indoeuropaeas sunt, sed nonnullae aliarum familiarum sunt. In familia Uralica sunt e. g. lingua Hungarica, lingua Estonica, lingua Finnica, Lapponum. Linguae Caucasiae etiam non Indoeuropaeae sunt. Lingua Vasconica cum nulla alia lingua cognata est. Lingua Melitana lingua Semitica est, et lingua Turca lingua Altaica est.
Nonnulli glottologi proponunt linguas Indoeuropaeas derivari a lingua Nostratica, et ad alias familias linguarum referre, nempe linguas Caucasias, linguas Altaicas, linguas Uralicas, linguas Dravidicas, linguasque Afrasiaticas. De hac theoria discrepat theoria linguae Eurasiaticae Iosephi H. Greenberg.
[recensere] Vide etiam
- Linguae mundi
- Augustus Schleicher
- Index linguarum Indoeuropaearum
- linguistica diachronica