Martinus Lutherus
E Vicipaedia
Martinus Lutherus[1] monachus Germanicus, theologus, vir doctus erat.
Martinus Lutherus natus est in oppido Islebia A.D. 1483., obiit eodem loco A.D. 1546.
Reformator ecclesiae erat. A.D. 1517. tractatum suum Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum inscriptum 95que thesibus receptum ad ostium ecclesiae Vittenbergensis affixit. Reformatio eius schisma ecclesiae effecit.
Opus praeclarissimum fortasse Lutheri est conversio Bibliae in linguam Theodiscam. Id erat initium linguae Germanicae superioris. Quae conversio ei ideo tantae curae erat, quod ad scripturam sacram populum Christianum reverti neque ecclesiae Catholicae ministris morem gerere oportere existimavit, ut Dei legem voluntatemque intellegerent.
Lutherus dixit hominem non operibus sed sola fide servari posse (id est, salus fide comparatur, non operibus). Nam ne operibus quidem bonis voluntatem creatoris a creatis obligari. Ad quam fidem sola scriptura solaque Dei gratia esse ascendendum. Haec theologia praecipue iacebat supra Epistulam ad Romanos Sancti Pauli.
Duas autem esse veritates: legem et evangelium. Christum Lutherus dixit agnum Dei esse, qui tolleret peccata mundi. Lutherus epistulas Pauli apostoli novo quodam sensu reperto explicavit, ut omnia hominum facta in peccatis numeraret. Nihil quod faceremus Deo placere, Deum tamen nos tantopere amare, ut filium suum misisset. Filio eius Christo in cruce mortuo Diabolum vel potius peccatum ipsamque mortem victam esse. Peccata nostra in Agnum esse iacienda, ut servaremur. Haec est parva pars fidei atque doctrinae Lutheri.
Amicus Martini Lutheri Philippus Melanchthon erat.
Index |
[recensere] Vide etiam
[recensere] Opera Martini Lutheri lingua Latina scripta
- Praefatio in opera Latina
- Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum - XCV theses
- Martini Lutheri epistula doctissimo viro D. Erasmo Roterodamo
- Disputatio I Eccii et M. Lutherii Lipsiae habita MCXIX
[recensere] De Martino Luthero lingua Latina scripta
- Historia de vita et actis Lutheri ab Philippo Melanchtone A.D. MCXLVIII
- De obitu Martini Lutheri ab Philippo Melanchtone A.D. MCXLVI
- Martin Luther - Eine Bibliographie (German)
[recensere] Notae
[recensere] Nexus externus
Vicimedia Communia plura habent quae ad Martinum Lutherum spectant. |
Vicifons opus nominatum Martinus Lutherus habet. |