Rosa Luxemburg
E Vicipaedia
Rosa Luxemburg | |
---|---|
Rosa Luxemburg | |
Natus | 5. Martii 1871 In Civitate Zamoscensi in Polonia |
Obiit | 15. Ianuarii 1919 Berolini |
Rosa Luxemburg nata in Polonia nomine Rozaliae Luksenburg discipula placitorum Marxianorum erat et rerum novarum in primis in Germania studebat. Sodalis SPD erat.
Una cum Carolo Liebknecht ad illos paucos sodales SPD pertinebat qui magno bello resistebant, cum plurimi sodales SPD imperatori Germanico Gulielmo eius nominis secundo aes alienum concederent ut ille bellum gereret.
Post bellum Germania vincta una cum Gulielmo Liebknecht operarios ad novas res Germaniae inferendas duxit postquam nautae iam Kieliae in imperatorem rebellaverunt et res novas egerunt.
Milites autem cohortium liberarum ut dicuntur quia ad exercitum legitimum non pertinebant Germania magnum exercitum habere vetita Rosam Luxemburg una cum Gulielmo Liebknecht ceperunt et trucidaverunt. Corpus Rosae Luxemburg in „rivum vexilliariorum“ vulgo Landwehrkanal iactum est. Etiam nunc disputatur utrum duces SPD hac in neci obstricti fuissent.
[recensere] Sententia
„Libertas semper illis qui dissentiunt.“ (Die Freiheit ist immer die Freiheit der Andersdenkenden.)