Tephra
E Vicipaedia
Tĕphra -ae f. generatim materiem eruptione vulcanica traiectam, omnium compositionum, omniumque magnitudinum significat. Tephrae genera ita constituuntur:
- Cinis - particulae diametri minoris 2 mm.
- Lapilli - inter 2 et 64 mm diametro.
- Pyroboli lavici - maiores quam 64 mm diametro.
Vulcanologi etiam fragmenta volantia nominant pyroclastos (vel etiam clastos). Prostrati, pyroclasti adhuc dicuntur esse tephra, nisi adeo calent ut simul confluant et saxum pyroclasticum vel tofus confiant. Tephrae dispositio eruptione peracto solet ita esse ut quo maiores lapides, eo citiores cadunt, itemque eo propiores sipunculo iacent, minimis fragmentis saepe longissime proietis - cineres nonnumquam in stratosphaera multas septimanas manent, ut milia milium passuum recidant.
Et "tephra" et "pyroclastus" sunt voces graeci, nam τέφρα significat "cinis" et πυρόκλαστος "fractus igne."[1]
[recensere] Notae
- ^ Cf. Plinius Minor Epistulae 6.16.11 "etiam nigrique et ambusti et fracti igne lapides" quibus verbis sine dubio pyrobolos lavicos significat.