Voltarius
E Vicipaedia
Franciscus Maria Arouet, cognomine Voltario (vulgo: Voltaire) notior, philosophus sapiens, scriptor ingeniosus, vir magnus, natus est Lutetiae die 21 Novembris 1694, et ibidem obiit die 30 Maii 1778.
Voltarius, vir ingenio acuto, iura praecipua vel arbitria civium acriter defendit, in quibus sunt arbitrium cuique religionis optandae et ius cuique ut iudicio aequo fruatur. Cum leges tunc in Gallia licentiam aperte dicendi coercuerint, consilium tamen audace omnibus Voltarius dabat mutandam esse civitatem totam et ordinem in ea hominum. Acri mente obiurgavit in schedis acerbis ecclesiam Christianorum et institutiones Galliae.
[recensere] Dicta
- Veritatem ama, concede errorem (Aime la vérité, mais pardonne à l'erreur.)
- Opinio praeiudicata est opinio sine ratione (Le préjugé est une opinion sans jugement.)
[recensere] Notae
- ↑ Voltarii Henriados: editio nova, Latinis versibus & Gallicis, q. dedicat Carolo-Theodoro, Calcius Cappavallis, 1772
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica si possis. |