Lingua publica
E Vicipaedia
Lingua publica est lingua, quae in constitutione civitatum provinciarumque talis designatur. Ergo civitates et provinciae sine constitutione linguam publicam habere non possunt.
Dimidia pars terrae in orbi terrarum linguam publicam habet. Alii solum unam (e.g. Germania), alii aliquot habent (e.g. Helvetia).
Aliquibus civitatibus una lingua publica toti civitati exstat, sed in partibus eius aliae linguae linguae publicae sunt. Exempla: Hispania Italiaque. Civitates Foederatae Americae et aliae nullam linguam publicam habent, sed aliquae provinciae eam habent. Aliae denique nullam habent, neque civitas neque partes suas.
Propter praeteritum coloniae in aliquibus civitatium Africae et in Philippinis lingua publica non est lingua nationalis neque lingua maxime locuta. Ob nimium nationis studium lingua nationalis Irlandiae est lingua celtica, sed solum parva pars populi ea utuntur. Res linguae publicae in aliquibus terris fons discordiae gravis est.