Aquitania
E Vicipaedia
Gallia Aquitania fuit provincia Imperii Romani, quae nunc est in Francia ad occidentalem et meridiem, attingens provincias Galliam Lugdunensem, Galliam Narbonensem, Hispaniam Tarraconensem. Augusto imperante, Gallia Aquitania fit provincia imperialis, sub auctoritate pro praetore nulla legione praesente.
Provinciis ad novam rationem redactis a Diocleiano, Gallia Aquitania in tres provincias divisa est: Aquitania Prima, Aquitania Secunda, Aquitania Tertia seu Aquitania Novempopulana (hodie Gasconia vel Vasconia Citerior), sub Diocesi Viennensi sub Praefectura Praetoriana Galliana.
Anno 418, Imperator Honorius Visigothos confoederatos praemio affecit terris dandis in Aquitania, ut ibi incolerent. Quod effecit hospitalitate, quae erat regulae ad ponendos milites (Heather 1996, Sivan 1987). Ex Aquitania Visigothi dein se extensuri sunt trans Pyrenaeos in Iberiam.
[recensere] Referentia
- "Provinces (Roman)" at livius.org
- Heather, Peter, The Goths, Blackwell Publishers, Oxford, 1996
- Sivan, Hagith, "On Foederati, Hospitalitas, and the Settlement of the Goths in A.D. 418", American Journal of Philology 108, no. 4, 1987, pp. 759-772
![]() |
Provinciae Romanae | ![]() |
---|---|---|
Achaea | Aegyptus| Alpes Cottiae | Alpes Graiae | Alpes Maritimae | Aquitania | Arabia | Armenia | Baetica| Bithynia | Britannia | Corsica et Sardinia | Cyrenaica | Dacia | Galatia | Gallia Belgica| Gallia Cisalpina | Gallia Lugdunensis | Gallia Narbonensis | Germania Inferior | Germania Superior | Hispania Tarraconensis | Illyricum | Italia | Lusitania| Macedonia| Mauretania | Moesia | Noricum | Palaestina | Pamphylia et Cilicia | Pannonia | Phrygia| Raetia | Sarmatia | Syria et Coele-Syria| Thracia |