Arbor natalicia
E Vicipaedia
Arbor natalicia [1][2] est arbor, saepe abies, quae in domos portatur mense Decembri et ornatur ad festum natalicium Domini [1] celebrandum nonnumqaum gemmis, parvis candelis rebusque ornamentis aliis.
Index |
[recensere] Historia
Origines arboris nataliciae sunt in culturis Europaeis paganis priusquam Religio Christiana advenit. Arbores nataliciae enim videntur per totum orbem, in multis culturis, in nonnullis quae non sunt Christianae.
Arborem nataliciam saepe dicunt fuisse morem paganum quo arbores semper virentes immortalitatem vitae significarent. Qui mos deinde in christianam religionem translatus est.
[recensere] Conlocatio et Abitus
Arbor natalicia conlocatur in tempore adventus in nocte 24 Decembris, et manet in ecclesiis vel domibus catholicorum usque ad 2 Februarii itidem diem Missae Lucis , quia ille dies significat finem temporis nativitatis Christi. Multis domibus iam 6. Ianuarii itidem die Epiphaniae Domini arbor natalicia destruitur in illis terris saltem foederalibus Germaniae ubi hic dies sollemnis habetur.
[recensere] Ornamenta
Arbor natalicia naturaliter ornatur ornamentis levibus, sicut globis, figuris ligneis, stiriis manufactis, stellis de festuca. Summa in arbore solent stellae (in commemoratione stellae Bethleem) vel angeli, saepius feminino aspectu (quasi essent angelae), poni. Saepe sub ramis infimis sunt praesepe natalicium et dona.
[recensere] Arbores
In Germania quotannis 160 centena milia abietum nordmannicarum emuntur et arboribus nataliciis utuntur. Hae arbores etiam nascuntur in Sauerland, in Slesvico Holsatiaque, in Dania. Dania est prima exportatrix exportans arbores pretio 100 centenis milibus Euronum.
[recensere] Oeconomia
In Germania Anno Domini 2006 expenduntur 6160 centena milia Euronum. Qua pecunia 280 centena milia arborum nataliciarum emptum iri aestimantur. [3]
[recensere] Vide etiam
[recensere] Notae
- ↑ 1.0 1.1 PONS Standardwörterbuch LATEIN 1. Auflage 1992, Nachruck 2006
- ↑ Terentius Tunberg, Quomodo Invidiosulus Nomine Grinchus Christi Natalem Abrogaverit, libellus interpretatus ex Dr. Suess.
- ↑ Deutschlandfunk, "Tag für Tag" (de die ad diem), 12.12.2006