Erinyes
E Vicipaedia
Erinyes (-um, f. pl.; Graece Ἐρινύες), deae ulciscendi, tres numero, nonnumquam Tisiphone, Megaera, Alecto nominantur. Natae sunt ab terra et sanguine Urani castrati. Apud tragoedias Erinyes quoque vocantur Εὐμενίδες vel Eumenides et Σέμναι vel Semnae (i.e. augustae). Erinyes similes sunt deae Nemesis.