Mare
E Vicipaedia
Mare (-is, n) est aquarum generalis collectio. Omnis enim congregatio aquarum, sive salsae sint sive dulces, abusive maria nuncupantur, iuxta illud (Genes. 1,10): «Et congregationes aquarum vocavit maria.» Proprie autem mare appellatum eo quod aquae eius amarae sint. Aequor autem vocatum quia aequaliter sursum est; et quamvis aquae fluctuantes velut montes erigantur, sedatis rursus tempestatibus adaequantur. Altitudo enim maris diversa est, indiscreta tamen dorsi eius aequalitas. Ideo autem mare incrementum non capere, cum omnia flumina, omnes fontes recipiat, haec causa est: partim quod influentes undas ipsa magnitudo eius non sentiat: deinde, quod amara aqua dulce fluentum consumat; vel quod ipsae nubes multum aquarum ad se attrahant; sive quod illum partim auferant venti, partim sol exsiccet; postremum, quod per occulta quaedam terrae foramina percolatus, et ad caput amnium fontesque revolutus recurrat. Maris autem certum (non) esse colorem, sed pro qualitate ventorum mutari; nam modo flavum est, modo lutulentum, modo atrum.
Aquae marium subiectae sunt gravitationi lunae solisque. Quam ob rem aliis temporibus aquae terrarum litoribus accedunt, aliis temporibus recedunt.
[recensere] Maria sunt, exempli causa:
- Mare Adriaticum
- Mare Aegeum
- Mare Beringium?
- Mare Caribium
- Mare Germanicum
- Mare Ionium
- Mare Iaponicum
- Mare Mediterraneum (Mare Nostrum, Mare Internum)
- Pontus Euxinus sive Mare Scythicum sive Mare Nigrum
- Mare Tyrrhenum
- Mare Rubrum
- Mare Balticum sive Mare Barbarum sive Mare Orientalis
Maria continent multos biotopos. Piscatores in maribus navigant et pisces ex maribus pars gravis alimenti nostri sunt.
Maria etiam viae navigandae sunt. Ab temporibus Aegyptorum pharaonum nautae in maribus navigaverunt. Phoenices Graecique etiam nautae praeclari erant. In medio aevo Vikingi et mercatores hansici maria dominabant.
Foris terra
[recensere] Vide etiam
- oceanus et navis
- fretum (freti, n)
- Maria Lunae in articulo Luna
- Typhon marinus
Partes textus huius sumuntur ex Etymologiarum Libris Viginti Sancti Isidori Hispalensis.