Martialis
E Vicipaedia
Marcus Valerius Martialis epigrammatum auctor erat Romanus.
Index |
[recensere] Vita et opera
Natus est anno anno 40 p.C.n. Bilbilis, in Hispania; mortuus ibidem ca. anno 103. Pauca scita de sua vita: in Hispania patriam habuit, ubi etiam obiit. Venit Romam ut pecuniam adquireret anno 64. Ibi maiorem partem vitae degit, Domitianum principem et alios viros claros blandiens sicut Statius, qui praevalebat his temporibus inter generosos homines. Praecipue coluit amicos scriptores Stellam, Silium Italicum, Quintilianum, Iuvenalem, et Plinium Minorem. Ingenium autem et humilia ad saturam Martialem verterunt. Scripsit quindecim libros "epigrammatorum" acri ingenio, quibus vitia hominum vehementer derisit. Ob molestiam vitae Romae, accepit donum parvae villae in vico Bilbili sitae a Marcella eum admirante, et anno 98 rediit in patriam. Plinius composuit testimonium in vitam Martialis; id est, nuntium funebrem paulo post mortem. Nexus ad vicensimam primam epistolam libri tertii.
Martialis epigrammata plurimis poetis erant exemplo; e.g., Francisco Quevedo, Emmanuele Barbosa Bocaginense, et I. W. Goethe.
[recensere] Vide etiam
[recensere] Exempla
- Nuper erat medicus, nunc est vispillo Diaulus: Quod vispillo facit, fecerat et medicus. (Epigramma 1,47)
- Vindemiarum non ubique proventus cessavit, Ovidi; pluvia profuit grandis. Centum Coranus amphoras aquae fecit. (Epigramma 9,98)