Mauritius Boitel
E Vicipaedia
Mauritius Boitel ( Francice Maurice) Gallus pictor natus apud Velliocassios e bellovaco patre, auctionum perquisitore, anno MMDCLXXII ab urbe condita, pridie ante Kalendas Augusti.
Prius studuit artes in provinciarum oppidis: Gesoriaco et Samarobriva et Divione. Aetate sua XX, coepto secundo universali bello, in montanorum peditum centuria, etiam post indutias, bellavit.
In Lutetiae superiorem gentilem scholam liberalium artium admissus, ibi cum amicis Bernardo Buffet Ludovicoque Vuillermoz jungit consuetudinem.
Multa praemia, inter quae Gallorum Artificium et Gallorum Academiae Artificium coronae, ei data sunt.
Abdeltif praemio accepto, duos annos illa Numidiae parte quam hodie Algeriam vocant cum familia sua incoluit et ibi valde coloratas tabulas pinxit.
Multis autem in Imperii romani provinciis laboravit, sub sole ardenti aut in alpium nivibus: apud Getulos, et Lusitanos, et Cauletos, et Lemovices, et Parisios et Aeduos, et Venetos, et Etruscos et in primis apud Iberos (in Cadaqués et in Peniche vicis) et Morinos (in Audresselles vico). Jam senescens, atque venit Romam ubi depinxit forum romanum et capitolium et Vestae templum.
Prospectuus sed etiam multarumque mulierum imagines depinxit.
Hujus artificis tabulas in Galliae Numidiaeque oppidorum museis contemplari potes: et gallicae Valentiae, et Cirtae, et Sceaux, et Icosii, et in Lutetiae capitolio.
Multas tabulas et Aeduis, et Allobrogibus, et Helvetiis et Morinis, et Britannis, et Germanis et Parisiis, et Persis et Japonensibus et hiis Britannis et Iberiis qui incolunt trans Oceanum hanc regionem quem vocant Americam vendidit.
[recensere] Nexus externus
Categoriae: Pictores | Francia | Biographia | Homines