Moravia (terra)
E Vicipaedia

Moravia marchionatus quondam Regi Bohemiae subditus erat, hodie autem pars Rei Publicae Bohemicae sine certis limitibus est; cuius caput primum Olomucium fuit, postea vero Bruna facta est; cuiusque incolae temporibus antiquis plerumque, ut aiunt, non putabant se Bohemos, sed Moravos esse, qui saeculo undevicesimo diversa Slavica natio iudicabatur; at qui saeculo undevicesimo exeunte et vicesimo ineunte, ut aiunt, se Bohemos esse existimare inceperunt. Ideo notio marchionatus Moraviae ut supervacua deleta est, quoniam uni nationi Bohemorum duobus in terris vivere periculosum censebatur. Postea vero nonnulli Moravi suae nationis notitiam restituerunt et autonomiam Moraviae restituere rei publicae gubernatoribus invitis desiderare occeperunt. Parva septentrionalis pars olim ad Silesiam pertinebat, sed nunc potius ad Moraviam spectat.
![]() |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica si possis. |