Silesia
E Vicipaedia
Silesia regio Europae mediae est, quae primo millennio p.Chr.n. imprimis a Slavis culta erat. Nomen regionis dicitur a Schlesso ortum esse; is Schlessus, vulgo Schleß, erat secundum famam primus rex Silesiae, cuius subiecti pagani fuisse putantur. Alii nomen terrae a verbo "repere" derivatum esse suspicantur, quod Germanice "schleichen" indicat, et origo eius interpretationis ab iis sic explanatur, ut Christiani tempore fugiente paene cunctos paganos e regione eicerent et eo modo quasi repentes paganos expellerent.
Usque ad annum fatalem 1945 Silesia provincia Germaniae erat, cuius incolae longe Theudisci natu erant; regio venerat primum (anno 1535) ad regnum Austriacum, tum a Friderico altero rege expugnata ad Borussiam (anno 1742, bello Silesio primo gesto; possessio provinciae bello Silesio tertio acto denuo in pace Hubertusburgensi, quam rex Borussiae Fridericus cum regina Austriae, Maria Theresia, fecit, confirmata est), deinde, anno 1871, cum secundum imperium Theudiscum conditum esset, regio facta est tota cum Borussia pars eius imperii, et manebat Borussica Theudiscaque usque ad finem bellum orbis tarrarum secundum, cum exercitus ruber e Unione Sovietica missus Silesiam expugnaret, Theudiscos expelleret et pagum Polonis daret.
Hodie regio pars Poloniae est, eius caput Vratislavia; maximum flumen, quod per Silesiam et Vratislaviam fluit, est Viadrus velut, Polonice, Odra. Pars pristinae Silesiae a Tzekiae administratur (Silesia Bohemica vel Silesia Moravica quoniam per 20um saeculum cum Moravia in unum concrevit).
Natura regionis dat incolis Silesiis imprimis carbonem lapideum, qui usque ad hodiernum diem civibus quaestum non modicum parat.