Bohemia
E Vicipaedia
Bohemia (Bohemice: Čechy; Theodisce: Böhmen; Anglice: Bohemia) est regio Rei publicae Bohemicae. Caput est Praga.
Temporibus antiquis, Bohemia culta est ab incolis Germanicis ac Slavicis. Primum Slavi dabant regioni duces et postea reges; deinde potestas Germanorum crevit atque imperatores Sancti Imperii Romani lineae Habsburgensis electi sunt reges Bohemiae.
Qui non raro manu severa regnabant Bohemiam; acriter certabant contra fautores Confessionis Evangelicae, et initio Belli Triginta Annorum, Ferdinandus II Evangelicis pugna apud Album Montem facta devictis effecit, ut paene omnes Evangelici possessionibus terrisque privati e Bohemia eicerentur.
Imperatores Austriae Habsburgenses regebant terram usque ad annum 1918, finem Belli Omni in Orbe Terrarum Primi; tum Slavi condiderunt primam rem publicam Bohemiae una cum regione Maeherensi, appellata Slovacia.
Bello Universali Secundo, Germani iterum erant domini regionis et multas iniurias fecerunt; ex anno 1945, res publica Slavica sub imperio communistarum exstitit, denuo Bohemoslovacia nomine. Pacali revolutione anni 1989 facta, res publica democratica Bohemiae condita est; nomen terrae Slavicae nunc est Res publica Bohemica, consors Unionis Europaeae.
[recensere] Cultura Bohemiae
Bohemia arte coquinaria est clara.