Bellum Orbis Terrarum II
E Vicipaedia
Bellum Orbis Terrarum II, quod saevibat ex anno 1939 ad annum 1945, appellatur quod bellum secundum fuerit, in quo nationes totius orbis terrarum toto pugnarent. Etiam ultra modum Belli Orbis Terrarum Primi bellum secundum fuit magnitudine incognita. Utrumque dedit numerum ingentem victimarum. In Bello Orbis Terrarum Primo duo milliones militum ceciderunt, in Bello Orbis Terrarum II 45 milliones vitam suam perdiderunt. Illa caedes 6 millionum Iudaeorum incendii mundi instar Adolfo Hitler (socio Mussolini) auctore, Himmlero et aliis perficientibus remansit trauma inoblitum permultorum hominum.
Index |
[recensere] Loci
Bellum vehementissime gerebatur in Europa et Asia, antequam in Africam septentrionalem et oceanos mundi expansum est. Auctores belli Germania, Italia et Iaponia fecerunt amicitatis foedus. Inter nationes quae se defendebant vel quae defendentes adiuvabant, erant Unio Sovietica, Civitates Foederatae Americae, Regnum Unitum, Polonia, Francia, Canada et Australia. Illae civitates foedere alligatae erant et ita 'alligatae' appellantur. Ex parte alligatorum civitates hosticae etiam "potestates axis" (Anglice axis powers) appellabantur. Locutio enim in usu erat de axi Berolinensi et Romano vel Berolinensi et Tociensi.
[recensere] Initium
Mense Augusti anni 1939 Germaniae et Unioni Sovieticae placuit, ne altera natio alteram aggrederetur. Hoc foedere pacto Germania Poloniam invadit mense Septembris eiusdem anni, postea autem fregit foedus cum Unione Sovietica pactum.
[recensere] De proeliis
Legiones Polonorum bellant in sua terra unum mensem. Die 17 Augusti legiones sovieticae accesserunt in Polonia. Germani etiam coeperunt Regnum Unitum et Galliam debellare. Iaponiensibus ‘Porti Margaritarii’ castra Americana marina aggressis (7 Decembris 1941) et Civitates Foederatae Americae bellum Iaponiae indixerunt, Germania autem Civitatibus Foederatis Americae. Quod non erat improvisum: nam Roosevelt dux Civitatum Foederatarum imperaverat navibus armatis Americanis ut destruerent unamquemque navem Germanicam, quam viderent. Die 21 Iunii 1941 foedere cum Unione Sovietica pacto fracto exercitus Adolfi Hitler invaserant et Unionem Sovieticam. Quod erat initium cladis Germanorum. Februarii mense anni 1943 enim exercitus VI ductus a Paulo tribuno generali ab exercitibus Sovieticis paene annihilatus erat. De isto tempore exercitus Hitleri repulsi erant. Die 6 Iunii anni 1944 legiones Civitatum Foederatarum invadere coeperant Galliam ab occidente repellentes legiones Germanicas. Auxilium legionibus americanis erat a Galliis Britannicisque. Die 2 Maii anni 1945 Germaniam expugnatam Doenizius cancellarius Germanicus victam dediderat. Die 8 Maii anno 1945 bellum Europaeum finitum erat.
Bello Iaponiae indicto ab Civitatibus Foederatis Americae proelia inter ambas civitates atrocissime continuabantur usque ad Iulii mensem anni 1945. Hoc tempore permulti milites civesque Iaponienses vitam suam perdiderant multique milites Americani. Tunc Henricus Virverus (Truman) dux Civitatum Foederatarum Americae iusserat iactare bombas atomicas super urbes Iaponiae. Die 6 Augusti anno 1945 Hirosima urbs eo modo annihilata est, die 9 Augusti eiusdem anni Nagasaci urbs. Horrore isto Hirohito imperator Iaponiae nationem suam victam dediderat. Die 2 Septembris anno 1945 bellum orbis terrarum II finitum est.
...
[recensere] De exitu belli
Bello finito Germania quattuor in partes divisa erat. Pars orientalis sovietica erat. Partes occidentales a Gallia, Regno Unito Britannico, Civitatibus unitis americanis occupatae erant.
[recensere] Vide etiam
Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica si possis. |