Circumcisio
E Vicipaedia
Circumcisio est sectio praeputii hominis, quae aliquae religiones aut medici praescribunt.
[recensere] Religio
In Biblia de circumcisione scriptum est in Libro Genesis (17, 7-14)
- Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te.
- Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; eroque Deus eorum”.
- Dixit iterum Deus ad Abraham: “Tu autem pactum meum custodies, et semen tuum post te in generationibus suis.
- Hoc est pactum meum, quod observabitis, inter me et vos et semen tuum post te. Circumcidetur ex vobis omne masculinum,
- et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos.
- Infans octo dierum circumcidetur in vobis: omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam empticius ex omnibus alienigenis, quicumque non fuerit de stirpe vestra.
- Circumcidetur vernaculus et empticius, eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum.
- Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo; pactum meum irritum fecit”.