Ferrivia urbana rapida Germanica
E Vicipaedia
Ferrivia urbana rapida Germanica est ferrivia quae, ut nomen indicat, locos vel circa vel inter urbes rapidis traminibus coniungit. Signum eiusmodi ferriviarum est magna littera S quia rapidi vocabulum Germanico sermone schnell dicit. Nonnumquam S etiam Stadt id est "urbis" vocabulum indicat.
Germanica lingua eiusmodi ferriviae Schnellbahn sive saepius et brevius S-Bahn appellatur. S-Bahnen etiam in Austria et Helvetia sunt quia ibi etiam lingua Germanica in usu est et simili nomine etiam in Hafnia.
[recensere] Pinacotheca
Insigne ad Stationem Pascui Amoeni (Schöneweide) Berolini |
[recensere] Alia coepta Vici
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad ferriviam urbanam sive rapidam Germanicam spectant. |