Forum Romanum
E Vicipaedia
- Haec pagina de locu Romae explicat. Si quid quaeris quod et "Forum Romanum" appellatur, vide Forum Romanum (discretiva).
Forum Romanum est summus locus Romae.
Forum Romanum medium Romae et imperii Romani erat. Aedificia magnifica et templa praeclara forum continebat. Multae reliquiae etiam nunc exstant, velut curia, templum Saturni, templum Vestae et templum Concordiae. In curia quondam senatores de imperio Romano consulebant. In Saturni templo quaestores aerarium custodiebant et administrabant. Vestales in templo Vestae rotundo flammam sanctam servabant; habitabant in atrio ad templum Vestae sito. Romani non modo templa deorum dearumque, sed etiam basilicas magnas frequentabant, imprimis basilicam Iuliam. In basilicis mercatum habebant aut ius dicebant. Tecta basilicarum magnae columnae sustinebant.
Index |
[recensere] Historia
- Forum sub regibus
- Forum sub re publica
- Forum sub imperatores
- Forum sub Ostrogothis
[recensere] Aedificationes
Basilica Aemilia a Marco Aemilio Lepido aedificata anno 179 a.C.n. est. Prima basilica Romae fuit. Facies meridionalis tabernas tenebat, inter quas tres vomitoria sunt. Divisa in naves tres, media navis maxima est, et magnas fenestras tenet. Duas altitudines ista tenet, dum navem lateralem unam. Facies est arcibus.
Curia Iulia a Caio Iulio Caesare aedificata anno 50 a.C.n. est, supra vetusta curia Hostilia, quae a rege Tullo Hostilio aedificabatur. Senatus deliberavit in hoc aedificio, et porticum tenebat, in quo tribuni plebis stabant.
Comitium' erat ubi populus Romanus consiliabatur, sed Iulius Caesar porticum posuit supra comitium cum Curia sua aedificavit. Hic cives contiones et concilia deliveraverunt.
Lapis Niger et Ombilicus Mundi
Templum Concordiae
Templum divi Vespasiani
Templum Saturni
Basilica Iulia Iulius Caesar incipit aedificationem sed Octavianus Augustus terminavit anno 14 a.C.n.. Basilica maxima in foro sita est. Habuit tres columnationes marmoreas. In hanc basilica, praetores iudicesque deliberabant et iudicabant.
Templum Castoris Pollucisque
Templum divi Augusti
Arcus triumphales: Severi, Augusti et Titi
Rostra Publica. Plataforma erat ubi trubuni plebis populo locuti erant. In temporibus reipublicae, pro curia sita erat. Augustus nova rosta aedificavit. Nomen rostrorum referrit rostra navalia, in proelio navali capta.
Regia. Vetustissima aedificatio a regibus condita.
Templum Vestae et Domus Publica. Domus Publica fuit residentia Pontificis Maximi dum respublica, sed sub imperio ab Augusto Virginis Vestalis donata est. In domus publica Virgines Vestae documentos et testamentos custodiebant.
Templum sive Aedes Vestae est rotundum, marmoreum, et columnatum. Erat in hac aede ignis Vestae, ignis qui semper incendit.
Templa Occidentales: Antonini et Romuli
Basilica Constantini
Templum Veneris et Romae