Herodotus
E Vicipaedia
Hērŏdŏtus Hălĭcarnassensis sive "Thūrius" (Graece Ἡρόδοτος), historicus natus Graecus, Halicarnassi fere 485 a.C.n., mortuus circa 420 a.C.n..
Exul Halicarnassus Athenas fugit, qua civitate praeclarus est factus propter Historias suas. Athenis, fuit unus ex amicis Periclis. Anno fere 444 a.C.n. Thurios demigravit ut colonus fieret, et fortasse ibi est mortuus.
Ipsum verbum, quod est historia Herodotus ille finxit, et primus historicus habetur, qua re Cicero eum "patrem historiae" (De Legibus, 1.5) nominavit, sed quod nonnumquam fabellas potius quam facta refert, sunt qui eum dicant esse potius "patrem mendaciorum."
Historiarum exstant multae versiones Latinae.
[recensere] Nexus Externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Herodotus spectant. |
- Historiarum Textus apud Perseum.