Universitas Carolina Pragensis
E Vicipaedia
Universitas Carolina Pragensis vetustissima universitas studiorum in media Europa est, propterea quod quattuor eius facultates, inter quas artistica, medica, iuridica, theologica numerabantur, anno MCCCXLVIII (1348) redempti mundi a Carolo IV Luxemburgensi, Sacri Romani Imperii imperatore et rege Bohemiae, conditae sunt. His autem temporibus universitas in septendecim facultates dividitur, ad quas item Facultas philosophica, cuius pars Institutum Graecitati Latinitatique augendae est, pertinet.