E Vicipaedia
Alexander VIII (natus, Petrus Vitus Ottoboni (XXII Aprilis MDCX Venetiae nobilis familiae - obiit die XXVII Septembris MDCXCI) , Papa catholicus, episcopus Romanus a die VI Octobris MDCLXXXIX erat.
Petrus Vitus Ottoboni, doctor utroque iure, Urbano VIII regnante in Romam venit. Postea governator Interamnae, Reate atque Spoletii urbes, quae ad Statum Pontificium pertinebant, fuit. Propter petitionem Rei Publicae Venetiae MDCLII cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae a papa Innocente X creatus est et episcopus Brixiae nominabatur.