Pius VII
E Vicipaedia
Pius PP. VII | ||
---|---|---|
Nomen | Ludovicus Barnaba Chiaramontus | |
Terminus | 1800 - 1823 | |
Predecessor | Pius VI | |
Successor | Leo XII | |
Natus | 14 Augusti 1740 |
|
Obiit | 20 Augusti 1823 |
|
Index paparum |
Ludovicus Barnaba (in religione Gregorius) Chiaramonti, ( Italice Luigi Barnaba Chiaramonti) natus 14 Augusti 1740, mortuus die 20 Augusti 1823, fuit papa a die 14 Martii 1800 cum nomine Pio VII. Antequam papa creatus est, Chiaramonti fuit monachus Benedectinus.
Index |
[recensere] Iuventus
Ludovicus Barnaba (in religione Gregorius) Chiaramonti Caesenae in regione Italiae Aemilia et Romania natus est, filius comitis Scipionis Chiaramonti et uxoris eius, Ioannae Ghiniae ( Italice Giovanna Ghini). Mater eius erat religiosissima mulier nobili genere nata sed e familia sine divitiis, quae adfina Braschis, gente ex qua oritur papa Pius VI erat.
Ludovicus, nonum annum agens, ingressus est in abbatiam Benedectinam Sanctae Mariae montis (Italice Santa Maria del Monte) apud Caesenam, ubi anno 1756 ut novicius admitittitur. Post duos annos, die 20 Augusti 1758 Ludovicus monachus creatus est et sibi nomen imposuit Gregorium.
Postea Ludovicus Ravennae in schola dicata filiis nobilitatis studuit. Mox seniores abbates, qui indolem eximiam iuvenis viderunt, miserunt eum Patavium in monasterium Sanctae Iustinae, quod illo tempore inquisitio Venetiae suspicabatur Iansenismum. Postea Ludovicus Romae, in collegio Sancti Anselmi, theologiae studuit. Die 21 Septembris 1765 Ludovicus presbyter ordinatus est et, paulo post doctor thelogiae factus, Parmae apud abbatiam Benedectinam Sanctae Ioannae Romaeque docuit.
[recensere] Pastor
Die XV Februarii 1775 socius ac consobrinus Ludovici Ioannes Angelus Braschi ( Italice Giovanni Angelo Braschi), papa (Pius VI) factus est. Ludovicus prior abbatiae Sancti Paoli Romae creatus est.
Anno 1783 Ludovicus a papa Pio VI episcopus Tiburis (hodie Italice Tivoli) et post duos annos Fori Cornelii (hodie Italice Imola) factus est. Die 14 Februarii 1785 Ludovicus Chiaramonti etiam cardinalis creatus est.
Cum anno 1796 Napoleo Italiam aggressus est et etiam dioecesis Fori Cornelii captam est, Chiaramonti non opinionem praeiudicatam contra Bonaparte nec contra regimen quod Francici in terris subiectis imponebant, habebat.
Die 2 Februarii 1808 Francici Romam ceperunt et die 6 Iulii 1809 papam ipsum deprehenserunt et eum in Gratianopolis et postea in Savonem transtulerunt.
[recensere] Legenda
O. Fusi Pecci, La Vita del Papa Pio VI, Romae, anno 1965 ;
[recensere] Nexus externus
- De Pio VII in Lexicon Bibliographico et Biographico Ecclesiae (Germanice)
- De Pio VII in Catholica Encyclopaedia (Anglice)
- De Pio VII in Catholic-Hierarchy